PL 22, col. 1111
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 130.6 · The Letters of St. Jerome 130.7 · The Letters of St. Jerome 130.0
nobilitas, et seminarium romani generis in arce cognovit.
Penetravit hic rumor Orientis littora, et in mediterraneis
quoque urbibus, christianae gloriae triumphus
auditus est. Quae virginum Christi non hujus se
societate jactavit? quae mater non tuum, Juliana,
beatum clamavit uterum? Incerta apud infideles sint
praemia futurorum. Plus interim recepisti virgo,
quam obtulisti. Quam sponsam hominis una tantum
provincia noverat, virginem Christi totus orbis audivit.
Solent miseri parentes, et non plenae fidei 981 Christiano,
deformes et aliquo membro debiles filias, quia
dignos generos non inveniunt; virginitati tradere.
Tanti, ut dicitur, vitrum, quanti margaritum. Certe
qui religiosiores sibi videntur, parvo sumptu, et qui
vix ad alimenta sufficiat, virginibus dato, omnem
censum in utroque sexu, saecularibus liberis largiuntur.
Quod nuper in hac urbe dives quidam fecit Presbyter
ut duas filias in proposito virginali inopes relinqueret,
et aliorum ad omnem copiam filiorum luxuriae
atque deliciis provideret. Fecerunt hoc multae, proh
dolor, nostri propositi feminae; atque utinam rarum
esset exemplum, quod quanto crebrius est, tanto istae
feliciores, quae ne plurimarum quidem exempla secutae
sunt.
7.
Fertur, et omnium christianorum laude celebratur,
quidquid fuerat nuptiis praeparatum, a sancta
Christi synoride virgini traditum, ne sponso fieret
injuria: imo ut dotata pristinis opibus veniret ad
sponsum: ET QUOD IN REBUS mundi periturum erat,
domesticorum Dei sustentaret inopiam. Quis hoc
credat? Proha illa omnium dignitatum, et cunctae
nobilitatis in orbe romano nomen illustrius, cujus
sanctitas et in universos effusa bonitas, etiam apud
barbaros venerabilis fuit; quam trium liberorum,
Probini, Olybrii, et Probi, non fatigarunt ordinarii
Consulatus; cum [al. et cum ] incensis direptisque
omnibus in Urbe captivitas sit, nunc habitas
venundare dicitur possessiones, et facere sibi
amicos de iniquo mamona, qui se recipiant in
aeterna tabernacula; UT ERUBESCANT OMNIS Ecclesiastici
ministerii gradus, et cassa nomina monachorum
emere praedia, tanta nobilitate vendente. Vix barbarorum