PL 22, col. 1120

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 130.15 · The Letters of St. Jerome 130.16 · The Letters of St. Jerome 130.0

vel quod aviae matrique offeras, majora ab eis
in refectionem pauperum pretia receptura.
16.
Pene praeterii, quod vel praecipuum est. Dum
esses parvula, et sanctae ac beatae memoriae Anastasius
episcopus romanam regeret ecclesiam, de
Orientis partibus haereticorum saeva tempestas simplicitatem
fidei, quae Apostoli voce laudata est, polluere
et labefactare conata est. Sed vir ditissimae
paupertatis et apostolicae sollicitudinis, statim
noxium perculit caput, et sibilantia hydrae ora compescuit.
Et quia vereor, imo rumore cognovi, in quibusdam
adhuc vivere et pullulare venenata plantaria,
illud te pio caritatis affectu praemonendam puto,
ut sancti Innocentii, qui apostolicae cathedrae, et
supradicti viri successor et filius est, teneas fidem:
nec peregrinam, quamvis tibi prudens callidaque
videaris, doctrinam recipias. Solent enim hujuscemodi
per angulos mussitare, et quasi justitiam Dei,
quaerere. Cur illa anima, in illa est nata provincia?
Quid causae exstitit, ut alii de christianis nascantur
parentibus, alii inter feras et saevissimas nationes,
ubi nulla Dei notitia est? Cumque hoc quasi
scorpionis ictu simplices quousque percusserint, et
fistulato vulnere, locum sibi fecerint, venena diffundunt.
Putasne frustra infans parvulus, et qui vix
matrem risu, et vultus hilaritate cognoscat; qui nec
boni aliquid fecit, nec mali daemone corripitur,
morbo opprimitur 993 regio, et ea sustinet, quae
videmus impios homines non sustinere, et sustinere
Deo servientes? Sin autem judicia sunt, inquiunt, Domini
vera, justificata in semetipsis [(Psal. 18)] , et nihil
apud Deum injustum est; ipsa ratione compellimur,
ut credamus animas fuisse in coelestibus, et propter
quaedam antiqua peccata damnatas in corporibus
humanis, et ut ita loquamur, sepultas, nosque in valle
lacrymarum poenas luere veterum peccatorum. Unde
et Propheta dicit: Priusquam humiliarer, ego peccavi [(Psal. 118. 67)]
.
Et: Educ de carcere animam meam [(Psal. 141. 8)]
.
Et: Iste peccavit, ut caecus ex utero
nasceretur, an parentes ejus [(Joan. 9. 2)]
? et caetera
his similia. Haec impia et scelerata doctrina olim in
Aegypto et Orientis partibus versabatur, et nunc abscondite,
quasi in foveis viperarum apud plerosque
versatur, illarumque partium polluit puritatem, et
quasi haereditario malo, serpit in paucis, ut perveniat
ad plurimos: quam certus sum, quod si audieris
non recipias. Habes enim apud Deum magistras,
quarum fides norma doctrinae est. Intelligis quid loquar.
Dabit enim tibi Deus in omnibus intellectum.
Nec statim adversum saevissimam haeresim, et multo
his nequiora, quae dixi, responsionem hominis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.