PL 22, col. 1123

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 130.19 · The Letters of St. Jerome 130.0

996
et propter instructionem virginis, quam
monebam, diaboli insidias patefacere. Qui sermo offendit
plurimos, dum unusquisque in se intelligens
quod dicebatur, non quasi monitorem libenter audivit,
sed quasi criminatorem sui operis aversatus est.
Verumtamen quid profuit armasse exercitum reclamantium,
et vulnus conscientiae dolore monstrasse?
Liber manet, homines praeterierunt. Scripsi et ad
plerasque virgines ac viduas σπουδασμάτια et quidquid
dici poterat, in illis opusculis defloratum est:
ut aut superfluo eadem a nobis repetantur, aut nunc
praetermissa, plurimum noceant. Certe et beatus
Cyprianus egregium de virginitate volumen edidit,
et multi alii, tam latino sermone, quam graeco;
omniumque gentium litteris atque linguis, praecipue
in Ecclesiis ἀγνὴ vita laudata est. Sed hoc ad eas
pertineat, quae necdum elegerunt virginitatem, et
exhortatione indigent, ut sciant quale sit, quod eligere
debeant. Nobis electa servanda sunt, et quasi
inter scorpiones et colubros incedendum, ut accinctis
lumbis, calceatis pedibus, et apprehensis manu baculis,
iter per insidias hujus saeculi, et inter venena
faciamus; ut possimus ad dulces Jordanis pervenire
aquas, et terram repromissionis intrare, et ad domum
Dei ascendere, ac dicere cum propheta: Domine,
dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae
tuae [(Ps. 25. 8)]
. Et illud: Unam petii a Domino,
hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini, omnibus
diebus vitae meae [(Ps. 26. 7)]
. Felix illa conscientia
et beata virginitas, in cujus corde, praeter amorem
Christi, qui est sapientia, castitas, patientia atque
justitia, caeteraeque virtutes, nullus alius versatur
amor; nec ad recordationem hominis, aliquando
suspirat; nec videre desiderat, quem cum viderit, 997
nolit dimittere. Sanctum virginum propositum,
et coelestis Angelorumque familiae gloriam,
quarumdam non bene se agentium, nomen infamat.
Quibus aperte dicendum est, ut aut nubant, si se non
possunt continere, aut contineant, si nolunt nubere.
Digna res risu, imo planctu, incedentibus dominis,
ancilla virgo procedit ornatior, ut pro nimia consuetudine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.