PL 22, col. 1168

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 140

Domini effuderit precem suam. David et pauper,
qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est, refertur
ad Christum, qui sedit super pullum asinae,
juxta Zachariam [(Cap. 9. v. 9)] , pauper atque mansuetus.
Moyses autem per quem Dominus legem dedit,
cujus ore audivimus loquentem Deum: Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram [(Gen.
1. 26)]
: statimque infertur: Et fecit Deus hominem
ad imaginem suam, ad imaginem Dei fecit illum:
masculum et feminam fecit illos, ab initio conditionis
hominis usque ad mortem et resurrectionem omnia
explicat, qualis creatus sit, quanto vivat tempore,
quid agat in saeculo, quem fructum vitae habeat, propter
quid laboret, quo ire contendat. Et quoniam
ipse qui haec scribit homo est, sub persona sua de
omni generis humani conditione testatur. Sunt autem
qui hunc 1051 Psalmum, sive Orationem,
ad Israeliticum populum referant: quomodo in solitudine
offenderit Deum atque conciderit, et non meruerit
terram promissionis intrare; proque patribus
ingressi sunt filii, et rursum placatum exspectent
Deum, quod in Christi compleatur adventu.
4.
Oratio quid in Scripturis. --Oratio, juxta Grammaticos,
omnis sermo loquentium est, cujus etymologiam
sic exprimunt; Oratio est oris ratio. In Scripturis
autem Sanctis, difficile Orationem juxta hunc
sensum legimus; sed eam quae ad preces et obsecrationes
pertinet. Aiunt Hebraei uno Psalmorum volumine
quinque libros contineri; a primo usque ad
quadragesimum; et a quadragesimo primo usque ad
septuagesimum primum; et a septuagesimo secundo
usque ad octogesimum octavum; et ab octogesimo
nono qui quarti libri initium est, et quem nunc disserimus,
usque ad centesimum quintum. In quorum
omnium fine duplex AMEN positum est, quod Septuaginta
transferunt, fiat, fiat: et a centesimo sexto usque
ad finem. Instar duodecim Prophetarum, qui et
ipsi cum proprios libros [al. libellos ] ediderint, unius
voluminis nomine continentur. Illud autem quod pene
praeterii, asserens inter undecim Moysi Psalmos,
etiam nonagesimum octavum esse, in quo positum
est: Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum
pedum ejus, quoniam sanctum est: Moyses et
Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in eis qui invocant
nomen illius; videtur nostrae sententiae contraire;
quomodo Moysi sit, qui Samuelem nominet, quem
multa post tempora fuisse cognoscimus. Cujus quaestionis
facilis solutio est; prophetatum nomen esse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.