PL 22, col. 1171
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 140
significat, quod semper Filius in Patre et Pater in
Filio fuerit. Creatio autem ejus qui prius non erat,
conditionis exordium. Potest juxta leges tropologiae
hoc quod dicitur: Antequam montes firmarentur
et fingeretur terra et orbis terrarum, significare, quod
antequam in anima nostra [al. animae nostrae ] sublimia
dogmata firmarentur, et terra corporis nostri fingeretur
sive stabiliretur a Deo, et orbis terrarum qui
Hebraice dicitur THEBEL; Graece significantius dicitur οἰκουμένη,
quam nos, habitatam, transferre possumus,
firmaretur, sive stabiliretur, Deus nobis semper refugium
fuerit. Habitata est autem anima, non deserta,
quae hospitem meretur habere Deum, dicente Salvatore: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum
faciemus
[(Joan. 14. 23)]
. Illud autem quod et Hebraicum
habet, et omnes alii Interpretes: Antequam
montes nascerentur, et parturiretur terra, manifeste ad
tropologiam nos trahit. Neque enim montes et terra
nativitatem parturitionemque recipiunt, sed conditionem.
Ex quo liquido demonstratur, sanctos quoque
excelsasque virtutes, Dei semper misericordia procreari.
7.
Convertes hominem usque ad contritionem, 1055
et dices, revertimini filii Adam. Septuaginta: Ne
avertas hominem in humilitatem, et dixisti: convertimini
filii hominum. Juxta Hebraicum, quod dicitur, hoc
est: O Deus, qui hominem condidisti, et ab initio ejus
es refugium et habitatio, convertes eum usque ad contritionem:
fecisti eum atque plasmasti, ut contereretur
in mortem, et vas tuum extremo vitae suae tempore frangeretur;
cui cum immineat ista conditio, ut ortus intereat,
et quamvis longo vixerit tempore, tamen fine dissolvatur
extremo; quotidie ei loqueris per Prophetas: Revertimini filii Adam,
qui vestra culpa offendistis
Deum, et de immortalibus facti estis mortales.
Praecipientis enim noluisti audire imperium: De omni
ligno quod est in paradiso comedes: de ligno autem
scientiae boni et mali non comedes. In quocumque enim
die gustaveris de eo, morte morieris [(Gen. 2. 17)]
. Porro
illud quod Septuaginta transtulerunt: Ne avertas hominem
in humilitatem, et dixisti: Convertimini filii
hominum, hunc habet sensum: Obsecro, ut hominem
quem ad tuam imaginem et similitudinem condidisti,
et tantum eum honorare dignatus est, ut de servo filium
nuncupares; ne eum humilies peccato perpetuo,
ne super illum vigeat antiqua sententia: Terra es et
in terram ibis [(Gen. 3. 19)]
. Tu enim nobis promisisti