PL 22, col. 1170

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 140

subvertunt, maxime hi qui volunt ante fuisse animas,
quam homo in sexti diei numero conderetur. Ita enim
legunt atque distinguunt: Domine, refugium factus
es nobis, a generatione in generationem, prius quam
montes firmarentur, et fingeretur terra et orbis: ut scilicet
postea consequatur, a saeculo et usque in saeculum
tu es Deus. Ita enim edisserunt. Si Dominus, antequam
montes firmarentur, et fingeretur terra orbisque
terrarum, refugium fuit hominum; ergo fuerunt
animae in coelestibus, antequam hominum corpora
formarentur. Nos autem, ut proposuimus, lectionem
ita debemus distinguere: Antequam montes firmarentur
et fingeretur terra et orbis terrarum, a saeculo et
usque in saeculum tu es Deus; ut non refugium nostrum
fuerit ante conditionem mundi, qui necdum eramus;
sed quod Deus ab aeterno usque in aeternum sit semper
Deus. Pro eo enim quod Latinus interpres posuit, a saeculo usque in saeculum,
et Hebraice dicitur OLAM,
rectius interpretabimur, a sempiterno usque ad sempiternum.
Simile quid et in Proverbiis ex persona sapientiae,
qui Christus est, legitur: Dominus creavit
me initio viarum suarum in opera sua, ante saecula
fundavit me in principio, antequam terram faceret et
abyssos priusquam procederent [al. produceret] fontes
aquarum, priusquam montes firmarentur, ante 1054 omnes colles generavit me
[(Prov. 8. 22. et seqq.)]
. Nullum
autem debet verbum creationis movere, cum in
Hebraeo non sit creatio quae dicitur BARA; sed possessio.
Ita enim scriptum est: ADONAI CANANI BRESITH
DERCHO, quod in lingua nostra exprimitur: Dominus
possedit me initio viarum suarum. Inter possessionem
autem et creationem multa diversitas est. Possessio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.