PL 22, col. 1175
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 140
araneae transtulerunt. Quomodo enim loquentis
sermo praetervolat: ita et opus araneae incassum
texitur. De quo super persona haereticorum scriptum
est in Isaia: Telam araneae texunt [(Isai. 59. 5)]
; quae
parva et levia potest capere animalia, ut muscas, culices
et caetera hujusmodi; a fortioribus autem rumpitur.
Instar levium in Ecclesia simpliciumque, qui
eorum decipiuntur erroribus, cum viros in fidei veritate
robustos non valeant obtinere.
10.
Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta
anni: sin autem multum, octoginta anni; et quod amplius
est, labor et dolor. Septuaginta: Dies annorum
nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus
octoginta anni: et amplius eorum labor et dolor.
Pro eo quod nos posuimus, in ipsis, et in Hebraeo
habetur BAEM; Symmachus significantius transtulit ὁλόκληροι
quod magis ad sensum quam ad verbum
transferre possumus, universi. Quidquid igitur vivimus,
et in quo delectabilis est vita mortalium,
septuaginta annorum spatio comprehenditur. Sin autem
multum, et ut interpretatus est Symmachus, contra
opinionem, octoginta sunt anni; quidquid supra
fuerit, morbis et infirmitate transigitur, quae est socia
senectutis, caligantibus oculis, dolentibus vel cadentibus
prius durissimis dentibus, quod plenius divinus
sermo in Ecclesiaste describit: Venient dies malitiae,
et in quibus dicemus, non est nobis voluntas. Quando
obscurabitur sol et luna, et stellae; et convertentur nubes
post 1060 pluviam. In die qua movebuntur custodes
domus, et subvertentur viri virtutis: cessabuntque
molentes, quia paucae factae sunt: et obscurabuntur quae
vident in foraminibus, et claudentur januae in foro: in
infirmitate vocis molentis, et exsurget ad vocem avis, et
humiliabuntur omnes filiae cantici, et quidem ab alto
aspicient; et pavores in via: et florebit amygdalus, et
incrassabitur locusta, et scindetur capparis. Quoniam
abibit homo in domum aeternitatis suae; et gyrabunt in
foro qui plangunt, quoadusque non pulsetur funiculus
argenti et conteratur ornamentum auri, et confringatur
hydria ad fontem, et impediatur rota in lacu,
et convertatur pulvis in terram sicut fuit; et spiritus
revertatur ad Dominum, qui dedit eum. Vanitas vanitatum,
dicit Ecclesiastes, et universa vanitas. Quae omnia
humanae vitae et maxime senectutis miserias comprehendunt:
et quem sensum habeant, in suo
loco disseruimus. Sunt qui istum locum allegorice
interpretantes, ad sabbati circumcisionisque mysterium
referunt: quod primum requiescamus in Lege,
et postea verae circumcisionis in Evangelio sacramenta
nos teneant, admonentes et illud: Da partem
septem, et da partem octo. Et septuaginta millia, et
octoginta millia hominum multitudines, a quibus