PL 22, col. 1176
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 140
templum sub Salomone constructum est. Sed quid
hoc ad praesentem locum, cui sufficit simplex et pura
explanatio, quae non doctrinae gloriam in multiplicatione
sermonum; sed legentis debet intelligentiam
quaerere?
14.
Quoniam transivimus cito et avolavimus. Septuaginta: Quoniam supervenit mansuetudo super nos, et
corripiemur.
Pro quo in Graeco scriptum est παιδευθησόμεθα,
quod verbum ambiguum est; et tam correptionem,
quam eruditionem doctrinamque significat. Quem enim diligit Dominus, corripit,
sive erudit, ac
flagellat omnem filium quem recipit. Quem locum ita
Symmachus transtulit: Succidimus enim repente, et
avolamus. Quinta Editio hoc modo: Quoniam transivimus
celeriter et dissolvimur. Et est sensus. Post
septuaginta annos, et, ut multum octoginta, quibus
hominum vita transigitur, 1061 cum anima fuerit
a corpore segregata, vento similes avolamus; sive
quia supra herbae virenti et florum pulchritudini, et
ad vesperam siccitati hominem comparat: nunc pro
ariditate vesperae, succisionem florum ponit. Et cum
pertransierit, inquit, omne quod vivimus, subita
morte dissolvimur. Quod autem Septuaginta dixere, Quoniam superveniet
[al. supervenit] mansuetudo, et
corripiemur, hunc habet sensum. Post septuaginta
annos et octoginta, cum venerit Domini mansuetudo,
et dies nobis mortis ingruerit, non judicabimur juxta
meritum, sed juxta clementiam: et quae putatur correptio
esse, eruditio est et doctrina. Satisque miramur
quid voluerint verbum Hebraicum AIS, Septuaginta,
Theodotion, et Sexta Editio transferre mansuetudinem:
cum Aquila, Symmachus et Quinta Editio festinationem
et repente celeriter que transtulerint.
15.
Quis novit fortitudinem irae tuae, et secundum
timorem tuum, indignationem tuam? Septuaginta: Quis
novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam
dinumerare? Inter Hebraicum et Septuaginta diversa
distinctio est. Septuaginta enim dinumerationem timori
et furori Domini copulant. Porro Hebraicum
sequenti aptat versiculo, ut sequatur: Ut numerentur
dies nostri, sic ostende: et veniemus corde sapienti.
Quod breviter ita nobis disserendum videtur.
Quis potest nosse quamdiu ira tua, ex qua timor nascitur
humano generi, perseveret, nisi te docente,
qui Deus es? Itaque obsecro, ut tempus vitae nostrae
indices nobis, quo possimus corde sapienti, tuo nos
judicio praeparare. Quod autem dixit: Quis novit fortitudinem
sive potestatem irae tuae; et secundum timorem
tuum, indignationem tuam? ostendit esse difficile,
irae timorisque et indignationis Dei secretum rationemque
cognoscere: unde et Propheta lacrymabiliter
deprecatur: Domine ne in ira tua arguas me; neque
in furore tuo corripias me [(Psal. 6. 1)]
. Non enim