PL 22, col. 1194
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 146
Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate [(3. Joan. 1)]
.
Quod autem postea unus electus est, qui caeteris praeponeretur,
in schismatis remedium factum est: ne
unusquisque ad se trahens Christi Ecclesiam rumperet.
Nam et Alexandriae a Marco Evangelista usque
ad Heraclam et Dionysium Episcopos, Presbyteri
semper unum ex se electum, in excelsiori gradu collocatum,
Episcopum nominabant: quomodo si exercitus
Imperatorem faciat: aut Diaconi eligant de se,
quem industrium noverint, et Archidiaconum vocent.
Quid enim facit excepta ordinatione Episcopus,
quod Presbyter non faciat? Nec altera Romanae urbis
Ecclesia, altera totius orbis existimanda est. Et Galliae,
et Britanniae, et Africa, et Persis, et Oriens et
India, et omnes barbarae nationes, unum Christum
adorant, unam observant regulam veritatis. Si auctoritas
quaeritur, orbis major est Urbe. Ubicumque
fuerit Episcopus, sive Romae, sive Eugubii, sive Constantinopoli,
sive Rhegii, sive Alexandriae, sive
Tanis, ejusdem meriti, ejusdem 1083 est et Sacerdotii.
Potentia divitiarum, et paupertatis humilitas,
vel sublimiorem, vel inferiorem Episcopum
non facit. Caeterum omnes Apostolorum successores
sunt.
2.
Sed dices [al. dicis ], quomodo Romae ad testimonium
Diaconi, Presbyter ordinatur? Quid mihi
profers unius urbis consuetudinem? quid paucitatem,
de qua ortum est supercilium, in leges Ecclesiae vindicas?
Omne quod rarum est, plus appetitur. Pulegium
apud Indos pipere pretiosius est. Diaconos paucitas
honorabiles, Presbyteros turba contemptibiles
facit. Caeterum etiam in Ecclesia Romae, Presbyteri
sedent, et stant Diaconi: licet paulatim increbrescentibus
vitiis, inter Presbyteros, absente Episcopo, sedere
Diaconum viderim: et in domesticis conviviis,
benedictiones Presbyteris dare. Discant qui hoc
faciunt, non se recte facere, et audiant Apostolos: Non
est dignum, ut relinquentes verbum Dei, ministremus mensis [(Actor. 6. 2)]
.
Sciant quare Diaconi constituti sint.
Legant Acta Apostolorum, recordentur conditionis
suae. Presbyter et Episcopus, aliud aetatis, aliud dignitatis