PL 22, col. 185

Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne

magnopere ad ejus praeconium pertinentia. Rursumque
opportuna plurima omisisse, et ea maxime quae
ab eodem in suis Tractatibus tradita, in ejus Festo
legi congrua videbantur. Inde ejusdem provocatus
exemplo, qui in divinis Voluminibus ea quae ab antiquis
Translatoribus superflue edita fuerant, amputaverit:
quae vero praetermissa tradidit, suis restituit
locis: tentavi et ego, licet ut meritis ita et stylo
longe impar, tam ex scriptis praefati Auctoris, quam
ex sacris aliorum Sanctorum assertionibus ea
quae congruere videbantur, excerpere, et qua conveniebat
serie instruere, ut ex multis quasi unum corpus
efficiens, laborem eorum sublevare aliquatenus
possem, qui ea quae de via et virtutibus Sancti viri
per diversa digesta sunt volumina, habere sine taedio
voluissent. In quo si temeritas reprehenditur, attendatur
devotio, quam ei non immerito debeo: qui matrem
meam, eum me haberet in utero, a mortis periculo
liberavit.
Praefatus igitur Doctor patre Eusebio genitus est,
sicut ipse in Libro de Viris Illustribus adstruit, vicesimo
sexto anno imperii magni Constantini in oppido
Stridonis, quod a Gothis eversum, Dalmatiae quondam,
Pannoniaeque confinium fuit. Qui cum parentibus
Christianis in pueritia Romam cum venisset,
ubi vestem Christi suscepit, viris insignibus traditur
instruendus. Nam in Grammatica Donatum habuit
praeceptorem, ut Rhetorica Victorinum. Cum item
liberalibus tam Graece quam Latine polleret, probatissimorum
monachorum habitum factumque imitatus
est. Qui et per congruos Ecclesiasticos gradus ad
Cardinalatus dignitatem conscendit. Nam factus annorum
triginta novem, a Liberio sedis Apostolicae
Praesule, Presbyter Ecclesiae Romanae tituli sanctae
Anastasiae ordinatur. Sed cum idem Apostolicus post
annos fere quatuor in apostaticum versus, Ariano
dogmati consensisset, multique se ob metum persecutionis,
quae a Constantio excitabatur, absconderent:
iste juxta sermonem propheticum, opposuit
se murum pro domo Israel, ut staret in praelio in die
Domini. Nam licet afficeretur injuriis, terroribus
pulsaretur: nunquam haereticis acquievit. Imo
secundum datam sibi sapientiam eloquii sui sagittas
emittens, dissipavit eos: et divinarum sententiarum
fulgura multiplicans, conturbabat illos. Eodem autem
tempore prohibebatur Catholicis libere propriis rebus
uti, dum eos et Constantius Augustus, et Liberius Pontifex
persequerentur. Tunc quaedam matrona Paula
nomine, nobilis genere, sed nobilior sanctitate, videns

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.