PL 22, col. 186

Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne

beatum Hieronymum in defensione fidei admodum
viriliter laborantem, auxilium coepit ei impendere,
ac de suis facultatibus ministrare. Cujus devotionem
et meritum vir prudentissimus intuens,
frequenter eam et Eustochium ejus filiam in suis
commemorat Tractatibus. Curans etiam eas imbuere
divinarum scientia Scripturarum. Nam et affectuosis
Paulam consolatus est scriptis de filiarum suarum,
Blesillae scilicet, et Paulinae recenti obitu consternatam.
Unde quidam pseudoclerici ac monachi, quorum
scribens vitam deprehenderat, occasione delatrandi
accepta, eum infamia subnotare miserrimi
homines conabantur. Et quia ipsi vitiis subjacebant
carnalibus, ad excusandas excusationes in peccatis,
id ipsum Hieronymo imponebant. Denique isti
vestem muliebrem prope lectum, qua se indueret
surrecturus ad matutinas, imposuerunt. Ut ergo vidit
Hieronymus, non minus se a falsis fratribus, quam
ab haereticis infestari, attendens illud Evangelicum: Si vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam:
deliberat cedere eorum malignitati, et ad Orientales
regiones militaturus Domino commigrare. Quod quidem
et Jacob in fratre suo Esau fecisse legitur, et
David in secero suo Saul: quorum unus ad Syros,
alius ad Philistaeos se contulit, malens hostibus quam
invidis subjacere. Profectionis autem suae de Urbe
ordinem ipse Ruffino scribens, sic narrat: Mense
Augusto, flantibus Zephiris, cum Sancto Vincentio
Presbytero et adolescente fratre, et aliis monachis, qui
nunc Jerosolymis commorantur, navim in Romano portu
securus ascendi, maxima me Sanctorum frequentia
prosequente, veni Rhegium, in Scylleo littore paululum
steti, ubi veteres didici fabulas, et praecipitem fallacis
Ulyssis cursum, et Sirenarum cantica, et insatiabilem
Charybdis voraginem. Cumque mihi accolae illius loci
multa narrarent, darentque consilium, ut non ad Protei
columnas, sed ad (Jonae) Dio ne portum navigarem
(illum enim fugientium et turbatorum, hunc securi
hominis esse cursum), malui per Maleas et Cycladas
Cyprum pergere: ubi susceptus a venerabili Episcopo
Epiphanio, cujus tu in testimonio gloriaris.
Veni postmodum Antiochiam, ubi fruitus sum
communione pontificis confessorisque Paulini, et deductus
ab eo media hieme in gravissimo frigore,
intravi Jerosolymam. Vidi multa miracula, et quae
prius ad me fama pertulerat, oculorum judicio comprobavi.
Inde conscendi Aegyptum, lustravi monasteria
Nitriae: et inter Sanctorum choros, aspides latitare
perspexi. Quis autem felicem non dixerit fugae hujus
eventum, Christique providentia dispensatum, ut scilicet
Romana Ecclesia Petri instituta regimine, omnium
etiam veteris et novi Testamenti librorum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.