PL 22, col. 187

Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne

desudante Hieronymo, Hebraicam et Graecam
habeat certitudinem. Et quia quorumdam Graecorum
levitas, quod cunctas Scripturas sibi divinitus inspiratas
Romanos a se accepisse plaudebant, fecit ab
insultatione desistere. Ideo Hieronymus locis venerabilibus
supra dictis perlustratis, pergit Constantinopolim
ad audiendum venerabilem virum Gregorium
Nazianzenum praeceptorem suum tunc ejusdem urbis
Episcopum, ut sanctarum Scripturarum erudiretur studiis.
Quid vero de hujus viri indefesso studio et eleganti
industria, quam circa Graecos, Latinos, Hebraeos,
Syros, et Chaldaeos exhibuit in discendo, aliud
( dele ) nihil dici potest praestantius, quam quod ipsius
ad Pammachium et Oceanum missa profitentur verba
dicentis? Dum essem juvenis, nimio discendi fervebam
amore: nec juxta quorumdam praesumptionem, ipse me
docui. Apollinarem audivi Antiochiae frequenter et colui.
Jam canis spargebatur caput, et magistrum potius
quam discipulum decebat. Perrexi tamen Alexandriam,
audivi Didymum: in multis gratias ei ago,
quia quod nescivi, didici: quod sciebam, illo docente,
non perdidi. Putabant me homines finem fecisse discendi.
Veni rursus Jerosolymam et Bethleem. Quo labore,
quo pretio, Barrabanum nocturnum habui praeceptorem?
Timebat enim Judaeos, et alterum mihi se
exhibuit Nicodemum. Item ad Rusticum monachum:
Dum essem juvenis, et solitudinis me deserta vallarent,
incentiva vitiorum ardoremque naturae ferre non poteram:
quem cum crebris jejuniis frangerem, mens tamen
cogitationibus aestuabat. Ad quam edomandam, cuidam
fratri qui ex Hebraeis crediderat, me dedi in disciplinam:
ut post Quintiliani acumina, Ciceronis fluvios,
gravitatemque Frontonis, et lenitatem Plinii, alphabetum
discerem: et stridentia, anhelantiaque verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim
difficultatis: quoties desperaverim, quotiesque cessaverim:
et contentione discendi rursus incaeperim,
testis est conscientia, tam mea qui passus sum, quam
eorum qui mecum vitam duxerunt. Et gratias ago Domino,
quod de amaro semine litterarum dulces fructus
carpo. Et in prologo libri Job, quem videlicet librum
ejus studio Latina lingua translatum expositumque
promeruit; Memini me,
inquit, ob intelligentiam hujus
voluminis Liddeum quemdem in praeceptorem, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.