PL 22, col. 189

Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne

bestias antecellunt? Accingere igitur, et mihi quae subjecta
sunt edissere. Quid sibi vult quod in Genesi scriptum
est; Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas
exsolvet. Si omnia fecit Deus bona valde, quare
Noe de mundis et immundis praecepit; cum immundum
nihil bonum esse possit? Cur Deus loquitur ad Abraham,
quod quarta progenie essent filii Israel de Aegypto reversuri,
et postea Moyses scribit: Quinta autem progenie
exierunt filii Israel de terra Aegypti? Cur
Abraham fidei suae signum circumcisione accepit? Cur
Isaac vir justus non illi cui voluit, benedixit? De quibus
omnibus beatus Hieronymus plenissime satisfecit: et
quae subnotantur per diversa ejus tempora Damaso
Papae inscripsit. Homilias scilicet in Canticum Canticorum.
De Osianna, vulgo Osanna librum unum.
De morte Oziae, et de Seraphim et calculo candente
librum unum; de prodigo filio, librum unum; de
Spiritu sancto, librum unum. Textum quatuor Evangeliorum,
Scriptorum culpa confusum, diligenter
correxit. Sed et Psalterium secundum vestigia septuaginta
interpretum de Graeco transtulit in Latinum,
id quod etiam Paula et Eustochio petentibus
emendavit. Demum autem a Sophronio postulatus
de Hebraeo expressit, eumque breviter librum disseruit,
et Enchiridion appellavit. Per idem tempus
scripsit vitam Pauli monachi, et vitam beati Hilarionis:
exhortatoriam ad contemptum mundi ad Heliodorum
Epistolam, et ad Nepotianum de vita Clericorum.
Chronicum quoque omnimodae historiae, multasque
alias ad diversos Epistolas. Porro humani
generis inimicus, qui eum Romae per suos ministros
fuerat persecutus: etiam in solitudine, Arianos ei
adversarios suscitavit: de quibus beato Damaso scribens,
ita conqueritur: Ego Christi vestem in Romana
urbe suscipiens, nunc Barbaro Syriae limite teneor.
Verum, ut ait gentilis poeta: Caelum non animum
mutat, qui trans mare currit. Ita me incessabiliter inimicus
post tergam persecutus est, ut majora in solitudine
bella nunc patiar. Hic enim praesidiis fulta mundi
rabies Ariana fremit. Hic in tres partes scissa Ecclesia
ad se rapere festinat, monachorum circa commanentium
antiqua in me surgit auctoritas. Ego interim
clamito: si quis Cathedrae Petri jungitur, mecum est.
Meletius, Vitalis atque Paulinus tibi haerere se dicunt:
possem credere si hoc unus assereret: nunc autem duo
mentiuntur, aut omnes. De iis etiam persecutionibus
[( Marco. )] Malcho Chalcide reverendo viro in quadam
Epistola proloquitur: Si persecutoribus meis placet,
haereticum me cum occidente, haereticum cum Aegypto,
hoc est, cum Damaso Petroque condemnent. Si rivus
tenuiter currit, non est alvei culpa, sed fontis. Nihil alicui
praeripui, nihil otiosus accipio: manu quotidie et proprio
sudore quaerimus cibum, scientes ab Apostolo scriptum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.