PL 22, col. 190
Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne
esse: Qui non operatur, non manducet. Placet eis ut
hinc recedam, jamjam recedo: arripuerunt enim a me
partem animae meae charissimos fratres. Ecce discedere
cupiunt: imo discedunt, melius esse ducentes inter
feras habitare, quam cum talibus Christianis. Ad deserta
deinde loca sic laetus accinctusque successit,
ut volasse illum magis crederes, quam measse. Qualiter
autem se affligendo noxias etiam in se cogitationes
extinxerit, qualiter quoque visitationem Domini
meruerit: ita ut saepe choris interesset angelicis,
ipsiusmet Hieronymi ad Eustochium scripta testantur.
Epistola sic incipit, Audi filia et vide. In qua inter
alia sic dixit: Quia impossibile est, inquit, in sensum
hominis non irruere motum, et medullarum calorem,
ille tamen laudatur, ille praedicatur beatus, qui statim
ut coeperit cogitare, interficit cogitatus et allidit eos ad
petram: petra autem est Christus. Quoties ego ipse in
eremo constitutus, et in illa vasta solitudine, quae exusta
solis ardoribus, horridum monachis praestat habitaculum,
putabam me Romanis interesse deliciis. Sedebam
solus, quia amaritudine plenus eram: horrebant sacco
membra deformia, et squalida cutis situm Aethiopicae
carnis obduxerat. Quotidie lacrymae, quotidie gemitus;
et si quando repugnantem me somnus imminens oppressisset,
nuda humo vix ossa haerentia collidebam.
De cibis vero et potu taceo, cum etiam languentes
monachi cibi aqua frigida utantur, et coctum
aliquid accepisse, luxuria sit. Ille igitur ego qui
ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaveram,
scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram
puellarum. Pallebant ora jejuniis, et mens desideriis
aestuabat in frigido corpore, et ante hominem
sicca jam carne praemortuum sola libidinum incendia
bulliebant. Itaque omni auxilio destitutus, ad Jesu jacebam
pedes, rigabam lacrymis, crine tergebam. Et repugnantem
carnem hebdomadarum inedia subjugabam.
Non depudesco infelicitatis meae: quin potius plango
me non esse quod fuerim. Memini me clamantem, diem
crebro junxisse cum nocte: nec prius a pectoris cessasse
verberibus, quam, Domino imperante, rediret tranquillitas.
Ipsam quoque cellulam meam quasi cogitationum
mearum consciam pertimescebam. Et mihimet iratus et
rigidus, solus deserta penetrabam: sicubi concava vallium,
aspera montium, rupium praerupta cernebam: ibi
meae orationis erat locus, ibi illud miserrimae carnis
ergastulum collocabam. Et (ut mihi testis est ipse
Deus) post multas lacrymas, post coelo oculos inhaerentes,
nonnunquam videbar mihi interesse agminibus angelorum,
et laetus gaudens, cantabam: Post te, in odorem
unguentorum tuorum currimus. Quadriennii itaque
tempore sic exacto in praefata vasta solitudine,