PL 22, col. 192

Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne

Modo humilibus suaviter blandiens, modo superborum
colla confringens, modo derogatoribus suis
vicem necessaria mordacitate rependens, modo virginitatem
praedicans, modo matrimonia casta defendens,
modo virtutum certamina gloriosa collaudans,
modo lapsus in clericis sive monachis vehementer
accusans. Qui etiam dum adhuc Romae suum titulum
Cardinalitii presbyteratus in Ecclesia sanctae
Anastasiae gubernaret, tres clericos nulla alia causa
culpabiles, nisi quia inordinate et incomposite incedebant,
ab aspectu suo ac mensa continuo separavit.
Incessus enim incompositus, evidens signum est,
quoniam status interioris hominis male est ordinatus.
Unde idem in vita sanctae Paulae: Per exteriorem,
inquit, hominem, et interioris hominis vita demonstratur.
Praeterea tanta linguarum peritia erat praeditus,
ut quoscumque unius linguae libros in manus
acciperet: hos in aliam linguam nihil cunctatus
transcriberet, adeo ut crederes esse sic scriptum, ita
hos ejus inoffensa velocitas refundebat. Unde et in
derogationem aemulorum suorum quamdam Epistolam
sic conclusit: Nec lucubratiuncula haec tanta est ad
lucernae lumen, claritate perfusa: ut vel notariorum
manus lingua praecurreret. Per idem tempus ad Paulinum
ex senatore presbyterum mirificam praedestinavit
Epistolam. In qua mysterium uniuscujusque libri
tam veteris, quam novi Testamenti breviter, summatimque
perstrinxit. Quid enim non solum in divinis,
sed etiam in mundanis litteris Hieronymi sagacitatem
latere potuit? Ex quibus scilicet mundanis necessitate
quandoque cogebatur, nonnihil suis immiscere
Tractatibus: ut probaret ea quae a sanctis Prophetis
ante saecula praedicta sunt, tam Graecorum quam Latinorum
et aliarum gentium litteris contineri. Non
enim credendum est id eo factum, quod libri Gentilium
tantopere illius oblectarent mentem, cum prius
aliquanto ad coeleste retractus examen, pro ejusmodi
lectione poenas luisset divino ac salutari verbere castigatus.
Quod qualiter actum sit, in praedicta Epistola
ad Eustochium legitur eodem Hieronymo sic
inter alia referente: Dum ante etiam annos plurimos
domo, parentibus, cognatis et quod his difficilius est,
consuetudine lautioris cibi propter coelorum me regna castrassem,
et Hierosolymam militaturus pergerem, bibliotheca
quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram,
carere non poteram. Itaque miser ego lecturus Tullium,
jejunabam: post noctium crebras vigilias, post
lacrymas, quae mihi praeteritorum peccatorum recordatione
ex intimis visceribus fluebant, Plato sumebatur in
manibus. Si quando in memetipso reversus Prophetas legere
coepissem, sermo horrebat incultus. Et quia lumen
caecis oculis non videbam: non oculorum putabam culpam
esse, sed solis. Dumque ita me antiquus serpens illuderet,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.