PL 22, col. 193

Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne

in media ferme quadragesima medullis infusa febris,
corpus invasit exhaustum: et sine ulla requie, quod
dictu quoque incredibile, sic infelicia membra depasta
est, ut vix ossibus interim parabantur exequiae et vitalis
animae calor, toto jam frigescente corpore, in solo tantum
repente pectusculo palpitabat. Tunc subito raptus
in spiritu, ad tribunal judicis pertrahor: ubi tantum
luminis erat ex circumstantium claritate, fulgoris, ut
projectus in terram sursum aspicere non auderem. Interrogatus
conditionem, Christianum me esse respondi.
Et ille qui praesidebat: Mentiris, ait: Ciceronianus es,
non Christianus. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et
cor tuum. Illico obmutui, et inter verbera (nam caedi me
jusserat) ego conscientiae magis igne torquebar, illum
mecum versiculum repetens: In inferno autem quis
confitebitur tibi? clamare tum coepi, et ejulans dicere:
Miserere mei Domine, miserere mei. Haec vox
inter flagella saepius resonabat. Tandem ad praesidentis
genua provoluti, qui astiterant, precabantur ut veniam
tribueret adolescentiae, et errori locum poenitentiae commodaret,
exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum
aliquando libros legissem. Ego qui tanto constrictus
articulo, vellem etiam majora promittere, dejerare
caepi, et nomen ejus obtestans dicere: Domine, si unquam
habuero codices saeculares, aut si legero, te negavi.
Inter haec sacramenti verba dimissus, revertor a superis:
et mirantibus cunctis oculos aperio, tanto lacrymarum
imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerem
ex dolore. Nec vero sopor ille fuerat, aut vana
somnia, quibus saepe deludimur. Teste est tribunal illud,
ante quod jacui. Judicium teste est, quod timui. Ultra
mihi nunquam contingat in talem incidere quaestionem.
Nam fateor vulneribus habuisse me plenas scapulas,
plagas sensisse post somnium, et tanto dehinc studio
divina legisse, quanto non ante mortalia legeram. Post
haec itaque cum quadam die sacras Scripturas fratribus
ex more dissereret, subito tribus claudicans,
quarto suspenso pede claustra coenobii leo ingens
ingreditur. Cumque fratres territi fugam arripuissent,
vir Dei veluti hospiti adventanti se obtulit: et
intelligens plantam ejus a sentibus vulneratam, praecepit
fratribus, ut terrore deposito, curam ipsius
gererent. Quod cum sollicite fieret, omni ferocitate
deposita, ita leo mansuetus efficitur, ut ei fratres
jussu beati Hieronymi asinum quemdam committerent,
quem ab opere redeuntem in pascuis custodiret.
Accidit interea una dierum, ut soporato leone
negotiatores quidam qui Aegyptum adibant, videntes
asinum solivagum incedentem, cupiditate victi, suo
eum comitatui aggregaverunt. Expergefactus autem
leo, cum commissam sibi bestiam minime reperisset,
confusus ad monasterium rediit: et quasi culpae conscius,
commune receptaculum solus ingredi non audebat.
Quod fratres una cum beato Hieronymo perpendentes,
absentem asinum ab illo existimant devoratum.
Nolentes tamen eum exasperare, abducti ei
animalis opus injungunt: ut scilicet ea ferret onera
quae prius asinus gestare consueverat. Nec mirum
fratribus innocenter viventibus, leonem obsequium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.