PL 22, col. 327

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 2 · The Letters of St. Jerome 3.0

de ejus rei miraculo, quae nostra aetate acciderat, non
tacerem. Cumque ego id verecunde et vere, ut nunc
experior, negarem, meque assequi posse diffiderem;
sive quia omnis sermo humanus 2 inferior est
laude coelesti: sive quia otium quasi quaedam ingenii
rubigo, parvulam licet facultatem pristini siccasset
eloquii: tu e contrario asserebas, in divinis rebus
non possibilitatem inspici debere, sed animum; neque
posse eum verba deficere, qui credidisset in Verbum.
2.
Quid igitur faciam? quod implere non possum,
negare non audeo. Super onerariam navem rudis
vector imponor. Et 3 homo, qui necdum scalmum
in lacu rexi, Euxini maris credor fragoribus.
Nunc mihi evanescentibus terris, coelum undique et undique
pontus [(Aeneid. lib. V)]
: nunc unda tenebris inhorrescit,
et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt.
Hortaris, ut tumida malo vela suspendam,
rudentes explicem, clavum regam. Pareo jam jubenti,
et quia caritas omnia potest, Spiritu Sancto cursum
prosequente confidam, habiturus in utraque parte
solatium; si me ad optatos portus aestus impulerit,
gubernator putabor infirmior; si inter asperos
orationis anfractus impolitus sermo substiterit, facultatem
forsitan quaeras, voluntatem certe flagitare
non poteris.
3.
Vercellae Ligurum civitas. --Igitur Vercellae
Ligurum civitas haud procul a radicibus Alpium sita,
olim potens, nunc raro est habitatore semiruta. Hanc
quum ex more Consularis inviseret, oblatam sibi
quamdam mulierculam una cum adultero (nam hoc
crimen maritus impegerat) poenali carceris horrore
circumdedit. Neque multo post, quum lividas carnes
ungula cruenta pulsaret, et sulcatis lateribus dolor
quaereret veritatem, infelicissimus juvenis volens
compendio mortis longos cruciatus vitare, dum in
suum mentitur sanguinem, accusavit alienum; solusque
omnium miser, merito visus est percuti, quia
non reliquit innoxiae, unde posset negare. At vero
mulier sexu infirmior, virtute fortior, quum eculeus
corpus extenderet, et sordidas foetore carceris manus
post tergum vincula cohiberent, oculis, quos tantum
tortor alligare non poterat, suspexit ad coelum, et
evolutis per ora lacrymis: Tu, inquit, testis es, Domine
Jesu, cui occultum nihil est, qui es scrutator
renum et cordis, non ideo me negare velle, ne

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.