PL 22, col. 483

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 1.0 · The Letters of St. Jerome 1.1 · The Letters of St. Jerome 1.10

et daemonium habes [(Joan. 8)]
, daemonium renuens,
Samaritem se non negavit; quia quem nos custodem,
Hebraei samaritem vocant. Maleficum quidam me garriunt:
titulum fidei, servus agnosco. Magum vocant,
et Judaei Dominum meum. Seductor et Apostolus dictus
est. Tentatio me non apprehendat, nisi humana [(1. Cor. 10)] .
Quotam partem angustiarum perpessus
sum, qui cruci milito? Infamiam falsi criminis imputarunt:
sed scio per bonam et malam famam perveniri
ad regna coelorum.

EPISTOLA XLVI. PAULAE ET EUSTOCHII AD MARCELLAM. De Sanctis locis.

Paula, filiaque ejus Eustochium, cum ad Sancta loca
devenissent, Marcellam hortantur, ut relicta Roma,
ad eas Bethleem commigret, fruitura omnibus Christi
monumentis in locis, in quibus pleraque religionis
nostrae mysteria peracta sunt.
1.
Mensuram caritas non habet, et impatientia
nescit modum, et desiderium non sustinet. Unde et
nos oblitae virium nostrarum, et non quid possimus,
sed quid velimus tantum cogitantes, magistram cupimus
docere discipulae; et ut est vulgare proverbium:
Sus artium repertricem ( Sus Minervam ). Tu
quae prima [al. primam ] scintillam nostro fomiti
subjecisti, quae ad hoc studium nos et sermone hortata
es, et exemplo; et quasi gallina congregasti sub
alas pullos tuos
[(Matth. 23)] : nunc nos libere absque
matre volitare patieris [al pateris ], et accipitris pavere
formidinem, et ad omnem umbram praetervolantium
avium formidare? Igitur, quod solum absentes
facere possumus, querulas fundimus preces; et
desiderium nostrum non tam fletibus, quam ejulatibus
contestamur, ut Marcellam nostram nobis reddas,
et illam mitem, illam suavem, illam omni melle
et dulcedine dulciorem non patiaris apud eas esse
rigidam, et tristem rugare frontem, quas affabilitate
sua ad simile vitae studium provocavit.
2.
Certe si sunt meliora quae poscimus, non est
impudens desiderium. Si cunctae Scripturarum voces
nostrae sententiae congruunt, non facimus audacter,
ad ea te provocantes, ad quae tu nos saepissime cohortata
es. Prima vox Dei ad Abraham: « Exi, inquit,
de terra tua, et de cognatione tua, et vade in
terram quam monstravero tibi » [(Gen. 12. 1)] . Jubetur
Patriarchae, ad quem primum de Christo facta est
repromissio, ut relinquat Chaldaeos, relinquat 200
confusionis urbem, et Rooboth; id est, latitudines

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.