PL 22, col. 489

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

de obsessis corporibus expelluntur, quasi in conspectu
tribunalis Christi stantes contremiscunt, rugiunt,
et sero dolent crucifixisse, quem timeant. Si post
passionem Domini (ut scelerata vox concrepat) hic
detestabilis locus est, quid sibi voluit Paulus Jerosolymam
festinare, ut ibi faceret Pentecosten? qui renitentibus
se loquutus est, dicens. « Quid facitis flentes
et conturbantes cor meum? 206 Ego enim
non solum ligari, sed et mori in Jerusalem paratus
sum pro nomine Domini Jesu » [(Act. 21. 13)] . Quid caeteri
Sancti et illustres viri, quorum vota et oblationes
post praedicationem Christi ad fratres, qui erant Jerosolymis,
deferebantur.
9.
Longum est nunc ab ascensu Domini usque ad
praesentem diem per singulas aetates currere, qui
Episcoporum, qui Martyrum, qui eloquentium in doctrina
Ecclesiastica virorum venerint Jerosolymam,
putantes minus se religionis, minus habere scientiae;
nec summam, ut dicitur, manum accepisse virtutum,
nisi in illis Christum adorassent locis, de quibus primum
Evangelium de patibulo coruscaverat. Certe si
etiam praeclarus Orator reprehendendum nescio
quem putat, quod litteras Graecas non Athenis, sed
Lilybaei, Latinas non Romae, sed in Sicilia didicerit:
quod videlicet unaquaeque provincia habeat aliquid
proprium, quod alia aeque habere non possit; cur nos
putamus absque Athenis nostris quemquam ad studiorum
fastigia pervenisse?
10.
Nec hoc dicimus, quod renuamus regnum Dei
intra nos esse, et sanctos viros etiam in caeteris esse
regionibus; sed quod hoc asseramus vel maxime, eos
qui in toto orbe sunt primi, huc pariter congregari.
Ad quae nos loca non ut primae, sed ut extremae
venimus; ut primos in eis omnium gentium cerneremus.
Certe flos quidam et pretiosissimus lapis inter
Ecclesiastica ornamenta, Monachorum et Virginum
chorus est. Quicumque in Gallia fuerit primus, huc
properat. Divisus ab orbe nostro Britannus, si in religione
processerit, occiduo sole dimisso, quaerit locum
fama sibi tantum et Scripturarum relatione cognitum.
Quid referamus Armenios, quid Persas, quid
Indiae, et Aethiopiae populos, ipsamque juxta Aegyptum,
fertilem Monachorum, Pontum et Cappadociam,
Syriam Coelen et Mesopotamiam, cunctaque Orientis
examina? quae juxta Salvatoris 207 eloquium, dicentis.
« Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur
aquilae » [(Matth. 24. 2)] . Concurrunt ad haec loca, et
diversarum nobis virtutum specimen ostendunt. Vox
quidem dissona, sed una religio. Tot pene psallentium
chori, quot gentium diversitates. Inter haec (quae vel
prima in Christianis virtus est) nihil arrogans,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.