PL 22, col. 490
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
nihil de continentia supercilii: humilitatis inter omnes
contentio est. Quicumque novissimus fuerit, hic primus
putatur. In veste nulla discretio, nulla admiratio.
Utcumque placuerit incedere, nec detractionis est,
nec laudis. Jejunia quoque neminem sublevant; nec
defertur inediae, nec moderata saturitas condemnatur.
Suo Domino stat unusquisque aut cadit. Nemo judicat
alterum, ne a Domino judicetur. Et quod in plerisque
provinciis familiare est, ut genuino dente se lacerent,
hic penitus non habetur. Procul luxuria, procul voluptas.
Tanta in ipsa urbe orationum loca, ut ad
ea peragranda dies sufficere non possit.
10.
Verum ut ad villulam Christi, et Mariae diversorium
veniamus (plus enim laudat unusquisque quod
possidet) quo sermone, qua voce speluncam tibi possumus
Salvatoris exponere? Et illud praesepe, in quo
infantulus vagiit, silentio magis, quam infirmo [al. infimo
] sermone honorandum est. Ubi sunt latae
porticus? ubi aurata laquearia? ubi domus miserorum
poenis, et damnatorum labore vestitae? ubi instar palatii,
opibus privatorum exstructae basilicae, ut vile
corpusculum hominis pretiosius inambulet, et quasi
mundo quidquam possit esse ornatius, recta magis sua
velit aspicere, quam coelum? Ecce in hoc parvo terrae
foramine, coelorum conditor natus est: hic involutus
pannis, hic visus a pastoribus, hic demonstratus a
stella, hic adoratus a Magis. Et hic puto locus sanctior
est rupe Tarpeia, quae de coelo saepius fulminata ostendit,
quod Domino displiceret.
11.
Lege Apocalypsim Joannis, et quid de muliere
purpurata, et scripta in ejus fronte blasphemia, septem
montibus, aquis multis, et Babylonis cantetur exitu,
contuere. « Exite, inquit Dominus, de illa populus
meus, et ne participes 208 sitis delictorum ejus,
et de plagis ejus non accipiatis » [(Apoc. 18. 4)] . Ad
Jeremiam quoque regrediens, scriptum pariter attende,
« Fugite de medio Babylonis, et salvate unusquisque
animam suam. Cecidit enim, cecidit Babylon
magna, et facta est habitatio daemonum, et custodia
omnis spiritus immundi » [(Jerem. 51. 8)] . Est quidem
ibi sancta Ecclesia, sunt trophaea Apostolorum, et
Martyrum; et Christi vera confessio; est ab Apostolo
praedicata fides, et gentilitate calcata, in sublime se
quotidie erigens vocabulum Christianum: sed ipsa
ambitio, potentia, magnitudo urbis, videri et videre,
salutari et salutare, laudare et detrahere, vel audire
vel proloqui, et tantam frequentiam hominum saltem
invitum videre, a proposito Monachorum et quiete
aliena sunt. Aut enim videmus venientes ad nos, et
silentium perdimus: aut non videmus, et superbiae
arguimur. Interdumque ut visitantibus reddamus vicem
ad superbas fores pergimus, et inter linguas