PL 22, col. 491

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

rodentium ministrorum, postes ingredimur auratos. In
Christi vero, ut supra diximus, villula tota rusticitas,
et extra Psalmos silentium est. Quocumque te verteris,
arator stivam lenens, alleluia decantat. Sudans
messor Psalmis se avocat, et curva attondens vitem
falce vinitor, aliquid Davidicum canit. Haec sunt in
hac provincia carmina: hae, ut vulgo dicitur, amatoriae
cantationes. Hic pastorum sibilus: haec arma
culturae.
12.
Verum quid agimus, nec quid deceat cogitantes,
solum quod cupimus, hoc videmus? O quando
tempus illud adveniet, cum anhelus nuntium viator
apportet, Marcellam nostram ad Palaestinae littus appulsam:
et toti Monachorum chori, tota virginum
agmina concrepabunt? Obviam jam gestimus occurrere:
et non expectato vehiculo, concitum pedibus
ferre corpus. Tenebimus manus, ora cernemus; et a
desiderato vix avellemur amplexu. Ergo ne erit illa
dies, quando nobis liceat speluncam Salvatoris intrare?
in sepulcro Domini flere cum sorore, flere
cum matre? Crucis deinde lignum lambere, et in
Oliveti monte cum ascendente Domino, voto et animo
sublevari? Videre exire Lazarum fasciis colligatum;
et fluenta 209 Jordanis ad lavacrum Domini
puriora? Inde ad pastorum caulas pergere: in David
orare Mausoleo? Amos Prophetam etiam nunc buccina
pastorali in sua conspicere [al. prospicere ] rupe clangentem?
Ad Abraham, Isaac, et Jacob, trium
quoque illustrium feminarum, vel tabernacula properare,
vel memorias? Videre fontem, in quo a Philippo
eunuchus est tinctus? Samariam pergere, et Joannis
Baptistae, Elisaei quoque et Abdiae pariter cineres
adorare? Ingredi speluncas, in quibus persecutionis
et famis tempore Prophetarum agmina sunt nutrita?
Ibimus ad Nazareth, et juxta interpretationem nominis
ejus, florem, videbimus Galilaeae. Haud procul inde
cernetur [al. cernitur ] Cana, in qua aquae in vinum
versae sunt. Pergemus ad Itabyrium (Thabor montem)
et tabernacula Salvatoris, non ut Petrus quondam
voluit cum Moyse et Elia, sed cum Patre cernemus
et Spiritu Sancto. Inde ad mare veniemus Genezareth,
et de quinque et septem panibus videbimus in deserto
quinque et quatuor hominum millia saturata.
Apparebit oppidum Naim, in cujus portis [al. porta ]

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.