PL 22, col. 492
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 47.1 · The Letters of St. Jerome 47.0 · The Letters of St. Jerome 47.2
viduae filius suscitatus est. Videbitur et Hermonim,
et torrens Endor, in quo superatus est Sisara. Capharnaum
quoque signorum Domini familiare, et omnis
pariter Galilaea cernetur. Et tunc comitante Christo,
cum per Silo et Bethel et caetera loca, in quibus
Ecclesiae quasi quaedam victoriarum Domini sunt erecta
vexilla, ad nostram speluncam redierimus, canemus
jugiter, crebro flebimus, indesinenter orabimus, et
vulneratae jaculo Salvatoris in commune dicemus:
« Inveni quem quaesivit anima mea: tenebo eum: et
non dimittam illum » [(Cant. 3. 4)] .
210 EPISTOLA XLVII AD DESIDERIUM.
Desiderium et Serenillam sororem, a quibus litteras acceperat,
ex nominum etymologia ducto initio, commendat;
et ut ad sancta loca, suum implentes propositum,
accedant, hortatur, et cur suorum operum
interea nihil illis mittat, rationem reddit.
1.
Lecto sermone Dignationis tuae, quem mihi nec
opinanti tua benevolentia tribuit, gavisus quidem
sum testimonio honesti et eloquentis viri: sed in
memet reversus, satis dolui, indignum tantis laudibus
atque praeconio opprimi me potius quam levari.
Scis enim dogma nostrum, humilitatis tenere vexillum,
et per ima gradientes, ad summa nos scandere.
Quotus igitur ego, vel quantus sum, ut eruditae vocis
merear testimonium; ut mihi ab eo palma eloquentiae
deferatur, qui scribendo disertissime, deterruit
ne scriberem? Verumtamen audendum est,
ut caritas, quae non quaerit quae sua sunt, sed quae
proximi, reddat salutationis officia, quoniam locum
implere non valet praeceptoris.
2.
Gratulor tibi et sanctae atque venerabili
sorori tuae Serenillae, quae φερονύμος calcatis fluctibus
saeculi, ad Christi tranquilla pervenit: quanquam
hoc nominis vaticinio etiam in te praedestinatum
sit. Legimus enim sanctum quoque Danielem
appellatum desideriorum virum [(Dan. 9)]
, et