PL 22, col. 500

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 48.10 · The Letters of St. Jerome 48.9 · The Letters of St. Jerome 48.11

220
Tatianum Encratitarum principem,
qui abjicit matrimonia, reprehendimus, et ipsi
nuptias condemnamus? Rursumque ubi virgines, et viduas
comparo, quid de nuptiis senserim; et quomodo
tres gradus virginitatis, viduitatisque vel continentiae
et conjugii fecerim, declarant ipsa quae scripta sunt.
« Non nego beatas esse viduas, quae ita post baptismum
manserint: nec illarum detraho merito,
quae cum viris in castitate perdurant: sed sicut hae
majoris praemii apud Deum sunt, quam nuptae conjugali
officio servientes: ita et ipsae aequo patiantur
animo, virginitatem sibi praeferri. »
10.
Ad Galatas quoque testimonium Apostoli proponentes:
« Ex operibus legis non justificabitur
omnis caro » [(Galat. 2. 16)] , hujuscemodi sensum intulimus [(Lib. 1. c. 23)] .
« Opera legis et nuptiae sunt.
Unde et maledicuntur in ea, quae non habent filios:
quae si conceduntur etiam in Evangelio, aliud tamen
est indulgentiam infirmitati tribuere, aliud est virtutibus
praemia polliceri. » Ecce perspicue nuptias diximus
concedi in Evangelio: sed tamen easdem in suo
officio permanentes, praemia castitatis capere non
posse. Quod si indigne accipiunt mariti, non mihi
irascantur, sed Scripturis sanctis: imo Episcopis,
et Presbyteris, et Diaconis, et universo choro Sacerdotali
et Levitico, qui se noverunt hostias offerre
non posse, si operi serviant conjugali. Sed et in eo
loco ubi de Apocalypsi testimonium posuimus [(Lib. 1.
c. 25)] , nonne manifestum est, quid de virginibus et
viduis et conjugibus senserimus? « Hi sunt qui cantant
canticum novum, quod nemo potest cantare,
nisi qui virgo est. Hi sunt primitiae Dei et Agni, et
sine macula [(Apoc. 14. 5)] . Si virgines primitiae
Dei sunt, ergo viduae, et in matrimonio continentes,
erunt post primitias, hoc est, in secundo
et tertio gradu. In secundo et tertio gradu viduas
ponimus et maritatas: et haeretico furore dicimur
damnare nuptias? »
11.
Multa sunt quae per omnem librum cauto moderamine
de virginitate, de viduis, de nuptiis diximus.
Sed brevitatis studio unum adhuc ponam testimonium,
cui non reor contradicturum, nisi eum,
qui aut se inimicum probare 221 voluerit, aut
vecordem. Nam cum proposuissem, quod Dominus isset
ad nuptias in Cana Galilaeae, post quaedam etiam
haec addidi [(Lib. 1. c. 25)] : « Qui enim semel ivit ad
nuptias, semel docuit esse nubendum, et tunc virginitati
posset officere, si nuptias post virginitatem, et
viduitatis castimoniam, non in gradu tertio poneremus.
Nunc autem cum Haereticorum sit damnare
conjugia, et Dei spernere conditionem: quidquid de
laude dixerit nuptiarum, libenter audimus. Ecclesia
enim non damnat matrimonia, sed subjicit: nec abjicit,
sed dispensat, sciens (sicut supra diximus) in
domo magna, non solum esse vasa aurea et argentea,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.