PL 22, col. 506

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 48.16 · The Letters of St. Jerome 48.15 · The Letters of St. Jerome 48.17

Monte Sina, tribus dicbus jussum esse ab uxoribus
abstinere [(Exod. 19.)] Scio Romae hanc esse consuetudinem,
ut fideles semper Christi corpus accipiant,
quod nec reprehendo, nec probo: Unusquisque enim
in suo sensu abundat [(Rom. 14.)]
Sed ipsorum conscientiam
convenio, qui eodem die post coitum communicant,
et juxta Persium, noctem flumine purgant [(Satyr. 2)]
;
quare ad Martyres ire non audent? quare
non ingrediuntur Ecclesias? An alius in publico,
alius in domo Christus est? Quod in Ecclesia non licet,
nec domi licet. Nihil Deo clausum est, et tenebrae
quoque lucent apud Deum. Probet se unusquisque,
et sic ad Corpus Christi accedat; non quod dilatae
communionis unus dies, aut biduum sanctiorem efficiat
Christianum, ut quod hodie non merui, cras vel
perendie merear: 228 sed quod dum doleo me
non communicasse Corpori Christi, abstineam me
paulisper ab uxoris amplexu: ut amori conjugis, amorem
Christi praeferam. Durum est, et non ferendum
est. Quis hoc saecularium sustinere potest? Qui potest
sustinere, sustineat: qui non potest, ipse viderit. Nobis
curae est, NON QUID UNUSQUISQUE POSSIT, aut velit;
sed quid Scripturae praecipiant, dicere.
16.
Illud quoque in commentariolis meis ejusdem
Apostoli carpitur, in quibus, dixi [(Lib. 1 c. 4)] , « Verum
ne quis putet ex eo quod sequitur: ut vacetis orationi,
et iterum ad idipsum revertimini [(1. Cor. 7. 5)]
, Apostolum hoc velle, et non propter majorem ruinam
concedere, statim infert, ne tentet vos Satanas propter
incontinentiam vestram. Pulchra nimirum indulgentia, et iterum revertimini ad idipsum.
Quod erubescit suo
vocare nomine: quod tentationi praefert Satanae, quod
causam habet incontinentiam; laboramus quasi obscurum
disserere, cum exposuerit se ipse qui scripsit? Hoc autem dico,
inquit, juxta indulgentiam, non secundum
imperium. Et mussitamus adhuc nuptias non
vocare indulgentiam; sed praeceptum: quasi non
eodem modo, et secunda, et tertia matrimonia concedantur,
et reliqua? Quid hic locutus sum, quod
Apostolus non dixerit? Nimirum illud, Quod erubescit
suo vocare nomine? » Ego arbitror quando dicit, ad idipsum,
et rem ipsam tacet, non eum nominare
palam coitum, sed verecunde ostendere. An quia sequitur,
« Quod tentationi praefert Satanae, quod habet
causam incontinentiam? » Nonne alio verborum
ordine idipsum est, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam
vestram? An quia dixi, « Et mussitamus
adhuc nuptias non vocare indulgentiam, sed praeceptum? »
Quod si durum est, imputetur Apostolo, qui
ait: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum
imperium; non mihi, qui excepto praepostero
ordine, nec sensum, nec verba mutavi.
17.
Transeamus ad reliqua, epistolari enim brevitate
festinat oratio: « Dico, inquit Apostolus, innuptis,
et viduis, bonum est eis, si sic permanserint, ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.