PL 22, col. 554
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 54.8 · The Letters of St. Jerome 54.9 · The Letters of St. Jerome 54.0
sunt, in aliis longo usu discimus. Quid ergo necesse
est nos jactare pudicitiam, quae sine 287 comitibus
et appendiciis suis, continentia et parcitate, fidem
sui facere non potest? Apostolus macerat corpus
suum, et animae subjicit imperio; ne quod aliis praecipit,
ipse non servet: ET ADOLESCENTULA fervente
cibis corpore, de castitate secura est?
9.
Neque vero haec dicens, condemno cibos, quos
Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione; sed
juvenibus et puellis incentiva aufero voluptatum.
Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus
et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut juveniles
medullae vino plenae, et dapibus inflammatae. Avaritia
calcatur a plerisque, et cum marsupio deponitur.
Maledicam linguam indictum emendat silentium. Cultus
corporis et habitus vestium, unius horae spatio
commutatur. Omnia alia peccata extrinsecus sunt;
et quod foris est, facile abjicitur. Sola libido insita
a Deo, ob liberorum procreationem, si fines suos
egressa fuerit, redundat in vitium, et quadam lege
naturae in coitum gestit erumpere. Grandis igitur
virtutis est, et sollicitae diligentiae, superare quod
nata sis: in carne, non carnaliter vivere: tecum pugnare
quotidie, et inclusum hostem Argi (ut fabulae
ferunt) centum oculis observare. Hoc est quod Apostolus
verbis aliis loquebatur: « Omne peccatum quod
fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur
in corpus suum peccat » [(2. Cor. 6. 18)] . Aiunt medici
et qui de humanorum corporum scripsere naturis,
praecipueque Galenus in libris, quorum titulus περὶ Ὑγιεινῶν
( Galeni libri de Tuenda sanitate ), puerorum
et juvenum, ac perfectae aetatis virorum mulierumque
corpora insito calore fervere, et noxios esse his
aetatibus cibos, qui calorem augeant; sanitatique conducere
frigida quaeque in esu et potu sumere. Sicut
e contrario senibus, qui pituita laborant et frigore,
calidos cibos, et vetera vina prodesse. Unde et Salvator:
« Attendite, inquit, vobis, ne forte graventur
corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus
vitae » [(Luc. 21. 34)] . Et 288 Apostolus: « Nolite
inebriari vino, in quo est luxuria » [(Ephes. 5. 18)] .
Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod
ipse fabricatus est, cum etiam Comicus, cujus finis
est humanos mores nosse atque describere, dixerit:
Sine Cerere et Libero friget Venus.
(TERENT. in Eunuc.