PL 22, col. 557

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 54.14 · The Letters of St. Jerome 54.13 · The Letters of St. Jerome 54.15

pertranseat: malorumque solatium est, bonos carpere,
dum peccantium multitudine putant culpam
minui peccatorum. Sed tamen cito ignis stipulae conquiescit,
et exundans flamma, deficientibus nutrimentis,
paulatim emoritur. Si anno praeterito fama
mentita est, aut si certe verum dixit, cesset vitium,
cessabit et rumor. Haec dico, non quod de te sinistrum
quid metuam, sed quod pietatis affectu, etiam
quae tuta sunt, pertimescam. O si videres sororem
tuam, et illud sacri oris eloquium coram te audire
contingeret, cerneres in parvulo corpusculo ingentes
animos. Audires totam veteris et novi Testamenti
supellectilem ex illius corde fervere. Jejunia pro ludo
habet, orationem pro deliciis. Tenet tympanum in 291
exemplum Mariae, et Pharaone merso, Virginum
choro praecinit: « Cantemus Domino, gloriose
enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in
mare » [(Exod. 15. 1)] . Has docet psaltrias Christo, has
fidicinas erudit Salvatori. Sic dies, sic nox ducitur,
et oleo ad lampades praeparato, sponsi exspectatur
adventus. Imitare ergo et tu consanguineam tuam.
Habeat Roma, quod augustior urbe Romana possidet
Bethleem.
14.
Habes opes, facile tibi est indigentibus victus
subsidia ministrare. Quod luxuriae parabatur, virtus
insumat: nullam [al. nulla ] nuptias contemptura
timeat egestatem. Redime virgines, quas in cubiculum
regis inducas. Suscipe viduas, quas inter Virginum
lilia, et Martyrum rosas, quasi quasdam violas,
misceas: pro corona spinea, in qua Christus mundi
delicta portavit, talia serta compone. Laetetur et adjuvetur
nobilissimus pater tuus: discat a filia, quod
didicerat ab uxore. Jam incanuit caput, tremunt
genua, dentes cadunt: et fronte ob senium rugis
arata, vicina est mors in foribus; designatur rogus
prope. Velimus, nolimus, senescimus. Paret sibi viaticum,
quod longo itineri necessarium est. Secum
portet, quod invitus dimissurus est; imo praemittat
in coelum, quod si negaverit, terra sumptura est.
15.
Solent adolescentulae viduae, quarum nonnullae
abierunt retro post Satanam, cum luxuriatae fuerint
in Christo nubentes dicere: Patrimoniolum meum
quotidie perit: majorum haereditas dissipatur: servus
contumeliose locutus est: imperium ancilla
neglexit. Quis procedet ad publicum? quis respondebit
pro agrorum tributis? Parvulos meos qui erudiet,
et vernulas quis educabit? Et hanc proh nefas, causam
opponunt matrimonii, quae vel sola debuit nuptias
impedire. Superducit mater filiis, non nutritium,
sed hostem; non parentem, sed tyrannum.
Inflammata libidine, obliviscitur uteri sui: et inter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.