PL 22, col. 558
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 54.15 · The Letters of St. Jerome 54.16 · The Letters of St. Jerome 54.0
parvulos suas miserias nescientes, lugens dudum,
nova nupta 292 componitur. Quid obtendis
patrimonium? quid superbiam servulorum? Confitere
turpitudinem. Nulla idcirco maritum ducit, ut cum
marito non dormiat. Aut si certe libido non stimulat,
quae tanta insania est, in morem scortorum prostituere
castitatem, ut augeantur divitiae; et propter rem vilem
atque perituram, pudicitia, quae et pretiosa et
aeterna est, polluatur? Si habes liberos, nuptias quid
requiris? si non habes, quare expertam non metuis
sterilitatem; et rem incertam, certo praefers pudori?
Sponsales tabulae. Nuptiarum secundarum miseriae. --Scribuntur tibi nunc sponsales tabulae, ut post
paululum testamentum facere compellaris. Simulabitur
mariti infirmitas: et quod te morituram facere
volet, ipse victurus faciet: aut si evenerit, ut ex
secundo marito habeas filios, domestica oritur pugna,
intestinum praelium. Non licebit tibi amare liberos,
nec aequis aspicere oculis, quos genuisti. Clam
porriges cibos, invidebit mortuo: et nisi oderis filios,
adhuc eorum amare videberis patrem. Quod si de
priore uxore sobolem habens, domum te introduxerit:
etiam si clementissima fueris, omnes Comoedi, et
Mimographi, et communes Rhetorum loci, in novercam
saevissimam declamabunt. Si privignus languerit,
et condoluerit caput, infamaberis ut venefica. Si non
dederis cibos, crudelis; si dederis, malefica diceris.
Oro te, quid habent tantum boni secundae nuptiae,
ut haec mala valeant compensare?
16.
Volumus scire quales esse debeant viduae? Legamus
Evangelium secundum Lucam: Et erat, inquit, Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser
[(Luc. 2.
36)]
. Anna, interpretatur gratia. Phanuel, in lingua
nostra, resonat vultum Dei. Aser, vel in beatitudinem,
vel in divitias vertitur. Quia igitur ab adolescentia
usque ad octoginta quatuor annos viduitatis onus
sustinuerat, et non recedebat de templo Dei, diebus
ac noctibus insistens jejuniis et obsecrationibus:
idcirco meruit gratiam spiritualem [al. specialem ],
et nuncupari filia vultus Dei; et ab atavis, 293
beatitudine, divitiisque censetur. Recordemur viduae
Sareptanae, quae et suae et filiorum saluti, Eliae praetulit
famem: ut in ipsa nocte moritura cum filio, superstitem
hospitem relinqueret, malens vitam perdere,
quam eleemosynam: et in pugillo farinae seminarium