PL 22, col. 559

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 54.16 · The Letters of St. Jerome 54.17 · The Letters of St. Jerome 54.0

sibi messis Dominicae praeparavit. Farina
seritur, et olei capsaces nascitur. In Judaea frumenti
est penuria. Granum enim tritici ibi mortuum fuerat [(Joan. 12)] ,
et in gentium vidua olei fluenta manabant.
Legimus in Judith (si cui tamen placet
volumen recipere) viduam confectam jejuniis, et
habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum
virum, sed squalore corporis, sponsi quaerebat adventum.
Video armatam gladio manum, cruentam
dexteram. Recognosco caput Holophernis de mediis
hostibus reportatum [(Judith. 8. et seqq.)] . Vincit viros
femina, et castitas truncat libidinem: habituque repente
mutato, ad victrices sordes redit, omnibus saeculi
cultibus mundiores.
17.
Quidam imperite et Deboram inter viduas
numerant, ducemque Barac, arbitrantur Deborae filium;
cum aliud Scriptura commemoret. Nobis ad
hoc nominabitur, quod Prophetissa fuerit, et in ordine
Judicum supputetur. Et quia dicere poterat:
« Quam dulcia gutturi meo eloquia tua: super mel
et favum ori meo [(Psal. 118. 103)] . Apis nomen accepit,
Scripturarum floribus pasta, Spiritus Sancti
odore perfusa, et dulces ambrosiae succos prophetali
ore componens. Noemi (quae nobiscum sonat παρακεκλημένη,
quam interpretari possumus consolatam )
marito et liberis peregre mortuis, pudicitiam reportavit
in patriam; et hoc sustentata viatico nurum
Moabitidem tenuit [(Ruth. 1)] ; ut illud Isaiae vaticinium
compleretur: Emitte agnum Domine dominatorem
terrae de petra deserti, ad montem filiae Sion » [(Isai. 16. 1)] .
Venio ad Viduam de Evangelio, viduam
pauperculam [(Luc. 21)] , omni Israelitico 294 populo
ditiorem, quae accipiens granum sinapis, et mittens
fermentum in farinae satis tribus; Patris et Filii
confessionem, Spiritus Sancti gratia temperavit, et
duo minuta misit in Gazophylacium. Quidquid [(al. id
est quidquid )] habere poterat in substantia sua, universasque
divitias in utroque fidei suae obtulit Testamento.
Haec sunt duo Seraphim ter glorificantia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.