PL 22, col. 581

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 58.3 · The Letters of St. Jerome 58.0

locorum diversitatibus, sed fidei merito ponderantur.
Et veri adoratores, neque Jerosolymis, neque in
monte Garizim adorant Patrem: quia Deus Spiritus
est, et adoratores ejus in spiritu et veritate adorare
oportet. « Spiritus autem spirat ubi vult. Domini est
terra et plenitudo ejus » [(Joan. 3. 8; Ps. 23. 1)] .
Postquam siccato Judaeae vellere, universus orbis
coelesti rore perfusus est, et multi de Oriente et Occidente
venientes, recubuerunt in sinu Abrahae; desiit
notus esse tantum in Judaea Deus, et in Israel
magnum nomen ejus: sed in omnem terram exivit
sonus Apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum [(Ps. 75; et 18)] .
Salvator ad discipulos suos
loquens, cum esset in templo: Surgite, inquit, abeamus hinc
[(Joan. 14. 31)]
: et ad Judaeos: Relinquetur
vobis domus vestra deserta [(Matth. 23. 38)]
. Si
coelum et terra transibunt, utique transibunt omnia
quae terrena sunt. Et Crucis igitur et Resurrectionis
loca prosunt his, qui portant crucem suam; et cum
Christo resurgunt quotidie; qui dignos se tanto exhibent
habitaculo. 321 Caeterum qui dicunt: Templum Domini,
Templum Domini [(Jer. 7)]
, audiant ab Apostolo: Vos estis templum Domini, et Spiritus Sanctus habitat
in vobis
[(2. Cor. 6. 16)]
. Et de Jerosolymis et de Britania
aequaliter patet aula coelestis: Regnum enim Dei
intra vos est. Antonius, et cuncta Aegypti, et Mesopotamiae,
Ponti, Cappadociae, et Armeniae examina
Monachorum non viderunt Jerosolymam: et patet
illis absque hac urbe paradisi janua. Beatus Hilarion,
cum Palaestinus esset, et in Palaestina viveret, uno
tantum die vidit Jerosolymam, ut nec contemnere
loca sancta propter viciniam, nec rursus Dominum
loco claudere videretur. Ab Hadriani temporibus
usque ad imperium Constantini, per annos circiter
centum octoginta, in loco Resurrectionis simulacrum
Jovis; in Crucis rupe, statua ex marmore Veneris
a gentibus posita colebatur: existimantibus persecutionis
auctoribus, quod tollerent nobis fidem resurrectionis
et crucis, si loca sancta per idola polluissent.
Bethleem nunc nostram, et augustissimum orbis
locum de quo Psalmista canit: Veritas de terra orta
est [(Ps. 84. 12)]
, lucus inumbrabat Thamuz, id est,
Adonidis: et in specu, ubi quondam Christus parvulus
vagiit, Veneris amasius plangebatur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.