PL 22, col. 664
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 69.10 · The Letters of St. Jerome 69.9 · The Letters of St. Jerome 70.1
modestum: non vinolentum, non percussorem,
non litigiosum, non avarum, non neophytum.
Ad haec omnia claudimus oculos, solas videmus uxores.
Quod autem ait: Ne in superbiam elatus, incidat
in judicium diaboli, quis non exemplo verum probet?
Ignorat momentaneus Sacerdos humilitatem, et
mansuetudinem rusticorum: ignorat blanditias Christianas;
nescit seipsum contemnere: de dignitate
transfertur ad dignitatem: non jejunavit, non flevit,
non mores suos saepe reprehendit, et assidua meditatione
correxit: non substantiam pauperibus erogavit.
De cathedra quodammodo ducitur ad cathedram, id
est, de superbia ad superbiam. Judicium autem et
ruina diaboli, nulli dubium, quin arrogantia sit. INCIDUNT
IN EAM qui in puncto horae, necdum discipuli 425
jam magistri sunt. Oportet autem eum et testimonium
habere bonum ab his qui foris sunt. Quale principium,
talis et clausula. Qui irreprehensibilis est,
non solum a domesticis, sed et ab alienis consono ore
laudatur. Alieni et extra Ecclesiam sunt Judaei, haeretici,
atque Gentiles. Talis ergo sit Pontifex Christi,
ut qui religioni detrahunt, vitae ejus detrahere non
audeant. At nunc plerosque cernimus, vel favorem
populi, in aurigarum morem pretio redimere: vel
tanto omnium hominum odio vivere, ut non extorqueant
pecunia, quod mimi impetrant gestibus.
10.
Haec, fili Oceane, sollicito timore perquirere
[(al. perquire )] : haec magistri Ecclesiae custodire debebunt:
hos in Sacerdotibus eligendis canones observare:
non juxta propria odia et privatas simultates,
carpentemque semper auctorem suum, invidiam,
legem Christi interpretari. Vide quantum sit testimonium
hujus, quem arguunt, mariti, cui praeter
vinculum conjugale, et hoc ante baptismum, nihil
aliud ab aemulis objici potest. « Qui praecipit non
moechandum, ipse dixit, et non occides » [(Jacob. 2. 11)] .
Si non moechamur, sed occidimus, transgressores
legis sumus. « Qui totam legem servaverit, et offenderit
in uno, fit omnium reus » [(Ibid. 10)] . Itaque cum
opposuerint nobis uxorem ante baptismum, nos ab
eis omnia quae post baptismum praecepta sunt, requiramus.
PRAETEREUNT quod non licet: et objiciunt
quod concessum est.
EPISTOLA LXX. AD MAGNUM ORATOREM URBIS ROMAE.
Magno cuidam Rhetori Romano, quem Ruffinus sobornarat,
ut quaereret ab Hieronymo, cur in opusculis
suis saecularium litterarium exempla poneret,
rationem reddit, ostenditque quatenus id liceat, et
quorum exemplo id faciat.
1.
Sebesium nostrum tuis monitis profecisse,