PL 22, col. 665
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 70.1 · The Letters of St. Jerome 70.2 · The Letters of St. Jerome 70.0
non tam Epistola tua, quam ipsius poenitudine didicimus.
Et 426 mirum in modum plus correptus
placuit, quam errans laeserat. Certaverunt inter se
indulgentia parentis, et filii pietas: dum alter praeteritorum
non meminit, alter in futurum quoque officia
pollicetur. Unde et mutuo nobis tibique gaudendum
est: quia nos filium recepimus, tu discipulum comprobasti.
2.
Quod autem quaeris in calce Epistolae tuae, cur
in opusculis nostris saecularium (al. scholarium litterarum
interdum ponamus exempla, et candorem Ecclesiae,
Ethnicorum sordibus polluamus; breviter
responsum habeto. Nunquam hoc quaereres, nisi te
totum Tullius possideret; si Scripturas sanctas legeres,
si Interpretes earum, omisso Volcatio, evolveres.
Quis enim nesciat et in Moyse, et in Prophetarum
voluminibus quaedam assumpta de Gentilium
libris, et Salomonem Philosophis Tyri et nonnulla
proposuisse, et aliqua respondisse? Unde in exordio
Proverbiorum commonet, ut intelligamus sermones
prudentiae, versutiasque verborum, parabolas, et
obscurum sermonem, dicta sapientum, et aenigmata [(Prov. 1)] ,
quae proprie dialecticorum et philosophorum
sunt. Sed et Paulus Apostolus Epimenidis Poetae abusus
versiculo est, scribens ad Titum: « Cretenses
semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri » [(Tit.
1, 22)] . Cujus heroici hemistichium postea Callimachus
usurpavit. Nec mirum si apud Latinos metrum
non servet ad verbum expressa translatio, cum
Homerus eadem linqua versus in prosam, vix cohaereat.
In alia quoque Epistola, Menandri ponit senarium:
« Corrumpunt mores bonos confabulationes
pessimae. » Et apud Athenienses in Martis curia
disputans, Aratum testem vocat. « Ipsius enim et
genus sumus, » quod Graece dicitur: τοῦ γάρ και γένος
ἐσμὲν; et est clausula versus heroici. Ac ne parum hoc
esset, ductor Christiani exercitus, et orator invictus
pro Christo causam agens, etiam inscriptionem fortuitam,
arte torquet in argumentum fidei. Didicerat
enim a vero David, extorquere de 427 manibus
hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio
mucrone truncare. Legerat in Deuteromonio [(Cap. 21)]
Domini voce praeceptum, mulieris captivae radendum