PL 22, col. 672
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 71.6 · The Letters of St. Jerome 71.7 · The Letters of St. Jerome 71.5
librorum fides de Hebraeis voluminibus examinanda
est; ita novorum Graecae sermonis normam desiderat.
6.
Jejunium Sabbati, et Eucharistiae sumptio quotidiana. --De
Sabbato quod quaeris, utrum jejunandum
sit: et de Eucharistia, an accipienda quotidie, quod
Romana Ecclesia [al. Romanae Ecclesiae ] et Hispaniae
observare perhibentur, scripsit quidem et Hippolytus
vir disertissimus; et carptim diversi Scriptores e variis
auctoribus edidere. Sed ego illud breviter te admonendum
puto, traditiones Ecclesiasticas (praesertim
quae fidei non officiant) ita observandas, ut a
majoribus traditae sunt; nec aliorum consuetudinem,
aliorum contrario more subverti. Atque utinam omni
tempore jejunare possimus, quod in Actibus Apostolorum
diebus Pentecostes et die Dominico, Apostolum
Paulum, et cum eo credentes fecisse legimus [(Act. 13. 20. 21)] .
Nec tamen Manichaeae haereseos
accusandi sunt, cum carnalis cibus praeferri non
debuerit spirituali. Eucharistiam quoque absque condemnatione
nostri, et pungente conscientia, semper
accipere, et Psalmistam audire dicentem: Gustate et
videte, quoniam suavis est Dominus [(Psal. 39. 9)]
, et
cum eo canere: 435 Eructavit cor meum verbum
bonum [(Psal. 44. 1)]
. Nec hoc dico, quod diebus festis
jejunandum putem; et contextas quinquaginta diebus
ferias auferam: sed unaquaeque provincia abundet
in sensu suo, et praecepta majorum, leges Apostolicas
arbitretur.
7.
Duo palliola, et amphimallum de tuis usibus
vel utenda, vel sanctis danda suscepi. Ego insignia
paupertatis, et quotidianae symbola poenitentiae, tibi
et sorori tuae misi: quatuor ciliciola apta proposito
et usibus vestris: et codicem, hoc est decem visiones
Isaiae valde obscurissimas, quas nuper historica
explanatione disserui: ut quotiescumque mea
opuscula videris, toties amici dulcissimi recordatus,
navigationem quam parumper distuleras, pares. Et
quia non est in homine via ejus, et a Domino gressus
hominis diriguntur [(Jer. 10. 23)] : si forte (quod
procul absit) aliquid fuerit impedimenti, quaeso ut
quos caritas jungit, terrarum longitudo non separet:
et absentem Lucinium nostrum, semper praesentem
litterarum vicissitudine sentiamus.
EPISTOLA LXXII. AD VITALEM PRESBYTERUM. De Salomone et Achaz.
Alteri Vitalis epistolae respondens, docet pro vero credendum