PL 22, col. 685
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 75.1 · The Letters of St. Jerome 74 · The Letters of St. Jerome 75.0
viventem filium in Legem, Gratiamque dividere:
non quod probet, sed quod ad arguendum
calumniam Synagogae, hoc velle se dicat. Illa, quae
nolebat Ecclesiae filium in gratia vivere, nec per baptismum
liberari, libenter habet dividi puerum: non
ut possideat, sed ut interficiat. ECCLESIA QUEM scit
suum esse, libenter concedit aemulae, dum vivat saltem
apud adversariam: ne inter Legem divisus et
Gratiam, Salvatoris mucrone feriatur. Unde dicit
Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quod si Legem
observatis, Christus vobis nihil prodest [(Gal. 5)]
.
6.
Haec sub allegoriae nubilo dicta sint. Caeterum
optime novit prudentia tua, non easdem esse regulas
in Tropologiae umbris, quae in historiae veritate. 451
Quod sicubi pedem offendimus, et sapienti
lectori frivolum videatur esse quod scripsimus, culpam
in auctorem referat. Nos enim et haec ipsa in
lectulo decumbentes, longaque aegrotatione confecti,
vix notario celeriter scribenda dictavimus: non ut
impleremus materiam, sed ne tibi in principio amicitiarum
aliquid imperanti, videremur negare. Ora
nobis a Domino sospitatem, ut post duodecim menses,
quibus jugi languore confectus sum, possim aliquid
dignum vestrae scribere voluntati: et ignosce si
scatens oratio, cursu solito non fluat. Non enim
eodem lepore dictamus, quo scribimus: quia in altero
saepe stylum vertimus, iterum quae legi digna
sint, scripturi: in altero quidquid in buccam venerit
celeri sermone convolvimus. Caninium libenter vidi,
qui narrare tibi poterit, quam difficile et periculosum
manus dexterae, usque in praesentem diem, quo
ista dictavi, vulnus sustinuerim.
EPISTOLA LXXV. AD THEODORAM VIDUAM.
Theodoram Lucinii viduam consolatur de morte mariti,
cujus virtutes, et castitatem praecipue laudat.
1.
Lugubri nuntio consternatus super sancti et
venerabilis mihi dormitione Lucinii, vix brevem Epistolam
dictare potui. Non quod ejus vicem doleam,
quem scio ad meliora transisse, dicente Moyse: Transiens videbo visionem hanc magnam
[(Exod. 3. 3)]
;
sed quod torquear desiderio, non meruisse me ejus
viri, videre faciem, quem in brevi tempore huc venturum
esse credebam. Verum est illud super necessitate
mortis prophetale vaticinium, quod fratres dividat [(Osee 13)] ,
et carissima inter se nomina crudelis
et dura dissociet. Sed habemus consolationem,
quia Domini sermone jugulatur, et dicitur ad
eam: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus inferne;
et in consequentibus: Adducet urentem ventum Dominus
de deserto ascendentem, qui siccabit omnes venas
ejus, et desolabit fontem illius [(Ibid.)]
. Exivit enim