PL 22, col. 698

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 77.12 · The Letters of St. Jerome 77.11 · The Letters of St. Jerome 77.0

turmas, et catervatim in exequiis ejus multitudinem
confluentem. Non plateae, non porticus, non
imminentia desuper tecta capere poterant prospectantes.
Tunc suos in unum populos Roma conspexit:
favebant sibi omnes in gloria poenitentis. Nec
mirum si de ejus salute homines exultarent, de cujus
conversione Angeli laetabantur in coelo.
12.
Hoc tibi, Fabiola [al. mi Fabiola ], ingenii mei
senile munus, has officiorum inferias dedi. Laudavimus
saepe virgines, viduas, ac maritatas, quarum
semper fuere candida vestimenta, quae « sequuntur
Agnum quocumque vadit » [(Apoc. 14. 4)] . Felix praeconium,
quod nulla totius vitae sorde 467 maculatur.
Procul livor, facessat invidia. Si paterfamilias
bonus est, quare oculus noster malus est? Quae inciderat
in latrones, Christi humeris reportata est [(Luc.
10)] . Multae mansiones sunt apud Patrem [(Joan. 14)] .
Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia [(Rom. 5)] .
Cui plus dimittitur, plus amat [(Luc. 7)] .
EPISTOLA LXXVIII. SEU LIBER EXEGETICUS AD FABIOLAM. De XLII mansionibus Israelitarum in deserto.
Postquam egressus Hebraeorum ex Egypto, et diuturni
itineris historiam spiritualiter intelligendam docuit,
Mansionum ordinem prosequitur, singulam quamque
juxta tropologiam exponens; redditque ita memoriae
Fabiolae opus, quod ei viventi promiserat.
1.
In septuagesimo septimo Psalmo, quem juxta
Evangelistam Matthaeum [(Cap. 13. v. 35)] ex persona
Domini dictum credimus, decem plagarum in Aegypto,
et egressionis Israel in solitudinem, narratur
historia. Cumque nulli dubium sit, facta esse quae
scripta sunt, quasi aliud littera sonet, aliud spiritus
clausum teneat: « Aperiam, » inquit, « in parabola
os meum: loquar propositiones ab initio. Quanta
audivimus et vidimus, ea et patres nostri narraverunt
nobis » [(Ps. 77. 2. et 3)] . Unde et Apostolus iisdem
verbis, quia eodem et spiritu: « Haec autem, » ait,
« omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem
ad commonitionem nostram, in quos fines
saeculorum devenerunt » [(1. Cor. 10. 11)] : Et, « Nolo
vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes
sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes
in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari: et
omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt,
et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant
autem de spirituali consequente eos petra: petra
autem erat Christus » [(Ibidem. 1 et seqq.)] . Si ergo
pars historiae itineris ex Aegypto spiritualiter accipitur,
et caetera, quae ab Apostolo pro angustia temporis
praetermissa sunt, ejusdem esse intelligentiae
convincentur. Nam idem Propheta, qui in alio loco

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.