PL 22, col. 731

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 79.9 · The Letters of St. Jerome 79.10 · The Letters of St. Jerome 79.0

orationes, ut omnes cogitationum sagittae, quibus
adolescentia percuti solet, hujusmodi clypeo repellantur.
Difficile est, quin potius impossibile, perturbationum
initiis carere quempiam, quas significantius
Graeci προπαθείας vocant: nos, ut verbum
vertamus e verbo, antepassiones possumus dicere, eo
quod incentiva vitiorum, omnium titillent animos, et
quasi in meditullio nostrum judicium sit, vel abjicere
cogitata, vel recipere. Unde et naturae Dominus in
Evangelio loquebatur: « De corde exeunt cogitationes
malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta,
falsa testimonia, blasphemiae » [(Matth. 15. 19)] . Ex
quo perspicuum est, juxta alterius libri testimonium,
proclivius esse cor hominis a pueritia ad malum [(Genes.
8)] : et inter opera carnis et spiritus, quae Apostolus
enumerat [(Galat. 5)] , mediam animam fluctuare,
nunc haec, nunc illa cupientem.
Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est,
Qui minimis urgetur
[(Horat. lib. 1. Sat. 3)] .
velut si
Egregio inspersos reprehendas corpore naevos
[(Ibid. Sat. 6)] .
Hoc est quod aliis verbis Propheta significat: Turbatus
sum, et non sum locutus [(Ps. 76. 5)]
. Et in eodem
volumine: Irascimini, et nolite peccare [(Ps. 4. 5)]
. Et
illud Architae Tarentini ad villicum negligentem: Jam
te verberibus enecassem, nisi iratus essem. Ira enim
viri justitiam Dei non operatur [(Jacob. 20. 1)]
. Quod
de una perturbatione dictum est, referamus ad caeteras.
SICUT IRASCI hominis est, et iram non perficere,
Christiani: sic omnis caro concupiscit quidem
ea, quae carnis sunt; et quibusdam illecebris ad mortiferas
animam voluptates trahit: sed 507 nostrum
est, voluptatis ardorem majore Christi amore restringere,
et lasciviens [al. lascivia ] jumentum frenis inediae
subjugare: ut non libidinem, sed cibos quaerat
ac desideret, ET SESSOREM Spiritum Sanctum, moderato
atque composito portet incessu.
10.
Quorsum ista; Ut hominem esse te noveris, et
passionibus humanis, nisi caveris, subjacere. De eodem
cuncti facti sumus luto, iisdem compacti exordiis.
In serico et in pannis eadem libido dominatur.
Nec regum purpuras timet, nec mendicantium spernit
squalorem. Multoque melius est, stomachum te dolere,
quam mentem: imperare corpori, quam servire:
gressu vacillare, quam pudicitia. Nec statim nobis
poenitentiae subsidia blandiantur, quae sunt infelicium
remedia. Cavendum est vulnus, quod dolore curatur.
Aliud est, integra nave et salvis mercibus, portum
salutis intrare: aliud, nudum haerere tabulae, et crebris
fluctuum recursibus ad asperrima saxa collidi.
Nesciat vidua digamiae indulgentiam, nec noverit illud

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.