PL 22, col. 956

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 117.5 · The Letters of St. Jerome 117.4 · The Letters of St. Jerome 117.6

oculi mei alterius festucam viderem. Nunc autem
cum inter fratres procul habitans, eorumque fruens
contubernio honeste sub arbitris, et videam raro, et
videar: impudentissimum est hujus te verecundiam
non sequi, cujus sequi testeris exemplum. Quod si
dixeris: Et mihi sufficit conscientia mea: habeo
Deum judicem, qui meae vitae est testis; non curo
quid loquantur homines: audi Apostolum scribentem: Providentes bona, non solum coram Deo, sed
etiam coram omnibus hominibus
[(Rom. 12)]
. Si quis te
carpit, quod sis Christiana, quod sis virgo, ne cures,
quod ideo dimiseris matrem, ut in monasterio inter
virgines viveres: talis detractio laus tua est. UBI NON
LUXURIA in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas
ista pietas est. Illum enim praefers [al. praeferas ]
matri, quem praeferre juberis et animae tuae.
Quem si et ipsa praetulerit, et filiam te sentiet et
sororem.
5.
Quid igitur? scelus est sancti viri habere contubernium?
Obtorto collo me in jus trahis ut aut probem
quod nolo, aut multorum invidiam subeam.
Sanctus vir nunquam a matre filiam sejungit: utramque
suscipit, et utramque 786 veneratur. Sit
quamlibet sancta filia, mater vidua indicium castitatis
est. Si coaevus tuus est ille nescio quis, matrem tuam
honoret ut suam: si senior, te ut filiam diligat, et
parentis subjiciat disciplinae. Non expedit amborum
famae, plus te illum amare quam matrem: ne non
videatur in te affectum eligere, sed aetatem. Et haec
dicerem, si fratrem Monachum non haberes, si domesticis
careres praesidiis. Nunc vero, proh dolor.
inter matrem atque germanum, et matrem viduam,
fratremque Monachum, cur se alienus interserit?
Bonum quidem est, ut te et filiam noveris et sororem.
Si autem utrumque non potes, et mater quasi
dura respuitur, saltem frater placeat. Si frater asperior
est, mollior sit illa quae genuit. Quid palles?
quid aestuas? quid vultum rubore suffundis, et trementibus
labiis impatientiam pectoris contestaris?
Non superat amorem matris et fratris, nisi solius
uxoris affectus.
6.
Audio praeterea te suburbana rura, villarum
amoenitates cum affinibus atque cognatis, et istiusmodi
generis hominibus circumire. Nec dubito quin
vel consobrina, vel soror sit, in quarum solatium
novi generis ducaris assecla. Absit quippe, ut quamvis
proximi sint et cognati, virorum te suspicer captare
consortia. Obsecro ergo te, virgo, ut mihi respondeas:
Sola vadis in comitatu propinquorum, an
cum amasio tuo? Quamvis sis impudens, saecularium
oculis eum ingerere non audebis. Si enim hoc
feceris, et te et illum familia universa cantabit:
vos cunctorum digiti denotabunt: ipsa quoque soror,
aut affinis, sive cognata, quae in adulationem tui, sanctum
et Nonnum coram te vocant, cum se paululum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.