PL 22, col. 902

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 108.25 · The Letters of St. Jerome 108.24 · The Letters of St. Jerome 108.26

ejus, et investigabiles viae ejus. Quis enim cognovit sensum
Domini: aut quis consiliarius ejus fuit [(Rom. 11.
33 et 34)]
? Aetatum autem diversitas non mutat corporum
veritatem. Cum enim corpora quotidie nostra
fluant, et aut crescant, aut decrescant: ergo tot erimus
homines, quot quotidie commutamur? aut alius
fui, cum decem annnorum essem, alius cum triginta,
alius cum quinquaginta, alius cum jam toto cano capite
sum? Igitur juxta Ecclesiarum traditiones, et
Apostolum Paulum, illud est respondendum: quod
in virum perfectum, et in mensuram aetatis plenitudinis
Christi resurrecturi sumus [(Ephes. 4)] , in qua
et Adam Judaei conditum autumant: et Dominum
Salvatorem legimus surrexisse, et multa alia, quae
de utroque Testamento in suffocationem haeretici
protuli.
25.
Ex quo die ita coepit hominem detestari, et
omnes qui ejusdem dogmatis erant, ut eos voce publica,
hostes Domini proclamaret. Et haec dixi, non
ut breviter haeresim confutarem, cui multis voluminibus
respondendum est [al. esset ], sed ut fidem
tantae feminae ostenderem, QUAE MALUIT inimicitias
hominum subire perpetuas, quam Dei offensam, amicitiis
noxiis provocare.
26.
Dicam ergo ut coeperam, nihil ingenio ejus
docilius fuit. Tarda erat ad loquendum, velox ad audiendum [(Jac. 1. 19)] :
memor illius praecepti: Audi
Israel, et tace [(Deuter. 27. 9. secund. LXX)]
. Scripturas
sanctas tenebat memoriter; et cum amaret historiam,
et hoc veritatis diceret fundamentum; magis
tamen sequebatur intelligentiam spiritualem: et hoc
culmine aedificationem animae protegebat. Denique 720
compulit me: ut vetus et novum Instrumentum,
cum filia, me disserente, perlegeret. Quod
propter verecundiam negans, propter assiduitatem
tamen et crebras postulationes ejus praestiti, ut docerem
quod didiceram: non a meipso, id est a praesumptione,
pessimo praeceptore, sed ab illustribus
Ecclesiae viris. Sic ubi haesitabam, et nescire me ingenue
confitebar, nequaquam mihi voluit [al. volebat ]
acquiescere; sed jugi interrogatione cogebat, ut e
multis variisque sententiis, quae mihi videretur probabilior,
indicarem. Loquar et aliud, quod forsitan
aemulis videatur incredibile. Hebraeam linguam, quam
ego ab adolescentia multo labore ac sudore ex parte
didici, et infatigabili meditatione non desero, ne ipse
ab ea deserar, discere voluit, et consecuta est: ita
ut Psalmos hebraice caneret, et sermonem absque
ulla latinae linguae proprietate personaret. Quod
quidem usque hodie in sancta filia ejus Eustochio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.