PL 22, col. 900

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 108.22 · The Letters of St. Jerome 108.23 · The Letters of St. Jerome 108.0

nequissimae viperae ac mortiferae bestiae resistendi,
de quibus Psalmista commemorat, dicens: Ne traaas
bestiis animas confitentium tibi [(Psal. 73. 19)]
: Et, Increpa Domine bestias calami
[(Psal. 67. 31)]
, qui
scribentes iniquitatem, loquuntur contra Dominum
mendacium, et elevant in excelsum os suum; conveni
hominem, et orationibus ejus, quam decipere nitebatur,
brevi interrogatione conclusi: Utrum crederet
futuram resurrectionem mortuorum, an non? Qui
cum se credere respondisset; intuli: Eadem resurgent
corpora, an altera? Cum dixisset, 717 eadem;
sciscitatus sum: In eodem sexu, an in altero?
Ad interrogata reticenti, et instar colubri huc atque
illuc transferenti caput, ne feriretur; quia, inquam,
taces, ego mihi pro te respondebo, et consequentia
inferam. Si non resurget mulier, ut mulier, neque
masculus, ut masculus, non erit resurrectio mortuorum;
quia sexus membra habet, membra autem
totum corpus efficiunt. Si autem sexus et membra
non fuerint, ubi erit resurrectio corporum, quae sine
sexu non constant et membris? Porro si corporum
non fuerit resurrectio, nequaquam erit resurrectio
mortuorum. Sed et illud quod de nuptiis objicis: Si
eadem membra fuerint, sequi nuptias; a Salvatore
dissolvitur dicente: Erratis nescientes Scripturas, neque
virtutem Dei: in resurrectione enim mortuorum,
non nubent, neque nubentur, sed erunt similes Angelorum [(Matth. 22. 29. 30)]
.
Ubi dicitur, non nubent,
neque nubentur, sexuum diversitas demonstratur.
Nemo enim de lapide et ligno dicit, non nubent neque
nubentur, quae naturam nubendi non habent:
sed de his qui possint nubere, et gratia Christi ac
virtute non nubant. Quod si opposueris, quomodo
ergo erimus similes Angelorum, cum inter Angelos,
non sit masculus et femina? Breviter ausculta:
Non substantiam nobis Angelorum, sed conversationem,
et beatitudinem Dominus repromittit. Quomodo
et Joannes Baptista antequam decollaretur, Angelus
appellatus est [(Luc. 7. 27)] ; et omnes Sancti ac Virgines
Dei, etiam in isto saeculo vitam in se exprimunt
Angelorum. Quando enim dicitur: Eritis similes
Angelorum, similitudo promittitur, non natura
mutatur.
23.
Simulque responde: quomodo illud interpretaris,
quod Thomas Domini resurgentis palpaverit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.