PL 23, col. 1062

Commentarius in Ecclesiasten (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

audientem carmen stultorum. Quia sicut vox spinarum
sub olla, sic risus stulti. Sed, et hoc vanitas. Melius
enim est a sapiente corripi, quam adulatione decipi
blandiente. Cui simile est illud: Meliora sunt vulnera
amici, quam voluntaria oscula inimici [(Prov. XXVII, 6)]
.
Sicut enim vox spinarum ardentium sub olla, strepitum
reddit insuavem: sic et palpantis magistri verba
non proderunt, vel ad curas saeculi, quae spinae
interpretantur, auditores suos cohortantis, vel futuro
eos incendio 438 praeparantis. Symmachus
pro eo quod nos posuimus: Quia sicut vox spinarum
sub olla, sic risus stulti, hunc sensum interpretans
quem supra disseruimus, ait: Per vocem enim imperitorum
vinculis quispiam colligatur, hoc est, ad vocem
talium praeceptorum magis auditor innectitur,

dum vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur.
Calumnia conturbat sapientem, et perdet cor fortitudinis
ejus [(Prov. IX, 8)]
. Nunc sapientem in profectu
positum accipe, secundum illud: Argue sapientem, et
diliget te. Sapiens quippe perfectus, nulla argutione
indiget, nulla calumnia conturbatur. Utamur hoc
versiculo, si quando justum virum atque sapientem
videmus calumniam sustinere, et turbari de iniquitate
judicii, nec Deum statim subvenire praesentem.
Pro eo vero, quod Septuaginta, et Aquila, et Theodotio
interpretati sunt, perdit cor εὐτονίας αὐτοῦ,
id est, fortitudinis, sive vigoris ejus; Symmachus ait, et perdit cor
MATTHANA ( ), id est, donum: tam
verbum Hebraicum, quam interpretationem ejus copulans,

et faciens illum sensum, qui alibi scriptus
est: Excaecant munera etiam sapientium oculos [(Deut. XVI, 19)]
.
Melius est novissimum sermonis, quam principium
ejus. Meliores sunt in dicendo epilogi, quam exordium.
In his enim dicentis sollicitudo finitur, in illo
incipit. Vel certe sic: Qui incipit audire sermonem,
et ad praeceptorem vadit, in principio est; qui vero
extrema audit, consummatus est atque perfectus.
Sed et hoc modo intelligi potest: Dum in isto saeculo
sumus, quod scimus, omne principium est: cum
autem venerit, quod perfectum est, in novissimis
et consummatis erimus. Hebraeus ita hunc locum
cum sequenti versiculo disseruit: Melius est te finem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.