PL 23, col. 1033

Commentarius in Ecclesiasten (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

tractavi, et nihil injustius esse perspexi,
quam alterius labore alterum frui, tunc mihi visum
est hoc in rebus esse justissimum, et quasi Dei donum,
ut suo quis labore frueretur, bibens et comedens,
et pro tempore parcens opibus congregatis.
Siquidem munus Dei est, talem viro justo dari mentem,
ut ea quae curis vigiliisque quaesivit, ipse consumat.
Sicut e contrario, irae Dei est in peccatorem,
ut diebus ac noctibus opes congreget, et nequaquam
eis utens, his relinquat, qui in conspectu Dei justi
sunt. Sed et hoc, inquit, diligenter inspiciens et videns
omnia morte finiri, vanissimum judicavi. Haec
interim secundum litteram, ne videamur penitus
simplicem praeterire sensum, et dum spirituales divitias
sequimur, historiae contemnere paupertatem.

Quid enim boni est, aut quale Dei munus, vel suis
opibus inhiare, et quasi fugientem praecerpere voluptatem,
vel alienum laborem in proprias delicias
vertere: et hoc putare donum esse Dei, si alienis
miseriis et laboribus perfruamur? Bonum est itaque
veros cibos et veram sumere potionem, quos de agni
Carne et Sanguine in divinis Voluminibus invenimus.
Quis enim vel comedere, vel cum opus est, parcere
potest absque Deo? qui praecepit sanctum canibus non
esse mittendum [(Matth. VII, 6)] , et docet, quomodo
in tempore conservis sint danda cibaria [(Matth. XXIV,
45)] ; et juxta alium sensum, inventum mel tantum
comedere, quantum sufficit [(Prov. XXV, 16)] ? Pulchre
autem homini bono Deus dat sapientiam, et
scientiam, et laetitiam: nisi enim bonus fuerit, et

mores suos 407 proprio arbitrio ante correxerit,
sapientiam, et scientiam, et laetitiam non meretur,
secundum illud quod alibi dicitur: Seminate vobis in
justitia, vindemiate in fructu vitae, illuminate vobis
lumen scientiae [(Ose. X, 12, juxta LXX)]
. Seminanda
quippe ante justitia, et vitae fructus est demetendus,
et postea scientiae lumen poterit apparere. Ut ergo
bono coram se dedit Deus sapientiam, et caetera: sic
peccatorem suo arbitrio derelinquens, fecit congregare
divitias, et hinc et inde perversorum dogmatum
consuere cervicalia. Quae cum vir sanctus et placens

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.