PL 23, col. 980

Quaestiones Hebraicae in Genesim (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

hoc significat, quia invenerint aquam, et propterea
appellatus sit puteus ipse saturitas: et vocata civitas
BERSABEE, hoc est, puteus saturitatis [(Gen. XXI)]
: licet
enim [ Al. nos] supra ex verbo juramenti, sive
ex septenario ovium numero, quod SABEE ( ) 348
dicitur, asseruerimus BERSABEE appellatam: tamen
nunc ex eo quod aqua inventa est, Isaac ad
nomen civitatis, quae ita vocabatur alludens, declinavit
paululum litteram, et pro stridulo Hebraeorum
SIN, a quo SABEE incipitur, Graecum sigma, id est
Hebraeum SAMECH posuit: alioquin et juxta allegoriae
legem, post tantos puteos in fine virtutum, nequaquam
congruit, ut Isaac aquam minime repererit.
[(Cap. XXVII.--Vers. 11.)] Ecce Esau frater meus
vir pilosus, et ego sum vir levis. Ubi nos pilosum legimus,

in Hebraeo scriptum est SEIR ( ). Unde
postea montes Seir, et regio, in qua versabatur, est
dicta: diximus de hoc et supra.
[(Vers. 15.)] Et sumpsit Rebecca vestimenta Esau filii
sui majoris, quae erant desiderabilia valde apud
se domi. Et in hoc loco tradunt Hebraei, primogenitos
functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum
sacerdotale, quo induti, Deo victimas
offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur.
[(Vers. 36.)] Et dixit Esau, juste vocatum est nomen
ejus Jacob. Supplantavit enim me ecce secundo. Jacob, supplantator
interpretatur. Ab eo igitur, quod
fratrem arte deceperit, allusit ad nomen. Qui ideo Jacob
ante vocatus est, quod in ortu plantam fratris

apprehenderat.
[(Vers. 40.)] Et fratri tuo servies: et erit quando depones,
et solves jugum illius de collo tuo. Signat quod
Idumaei servituri sint Judaeis, et tempus esse venturum,
quando de collo jugum servitutis abjiciant,
eorumque imperio contradicant. Secundum autem
Septuaginta Interpretes, qui dixerunt: Erit autem
cum deposueris, et solveris jugum de collo tuo, videtur
pendere sententia, nec esse completa.
[(Cap. XXVIII.--Vers. 19.)] Et vocavit Jacob nomen
loci illius Bethel, et Ulammaus erat nomen civitatis
prius. Ab eo quod supra dixerat: 349 Quam terribilis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.