PL 23, col. 977

Quaestiones Hebraicae in Genesim (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

deficiens Abraham mortuus est: quia non convenit
Abrahae deficere, et imminui. Illud quoque quod nos
posuimus, in senectute bona senex et plenus: in
Graecis codicibus ponitur, plenus dierum. Quod cum
sensum videatur exponere, eo quod luce et diei
operibus plenus occubuerit: tamen magis ad anagogen
facit, si simpliciter ponatur plenus.
[(Vers. 13.)] 345 Et haec nomina filiorum Ismael
in nominibus suis et in generationibus suis. Primogenitus
Ismaelis Nabajoth, et Cedar, et reliqui, usque
ad eum locum ubi ait: Et habitaverunt ab Evila usque
Sur, quae est contra faciem Aegypti venientibus in
Assyrios, in conspectu omnium fratrum suorum cecidit.
Duodecim filii nascuntur Ismaeli, e quibus primogenitus
fuit Nabajoth, a quo omnis regio ab

Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathena usque
hodie dicitur, quae pars Arabiae est. Nam et familiae
eorum, oppidaque et pagi, ac munita castella, et
tribus eorum hac appellatione celebrantur: ab uno
ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et
Theman ad austrum, et Cedema ad orientalem plagam
dicitur. Quod autem in extremo hujus capituli,
juxta Septuaginta legimus, contra faciem omnium
fratrum suorum habitavit [(Gen. XIII, 18)]
: verius est
illud quod nos posuimus, coram omnibus fratribus
suis occubuit, id est, in manibus omnium filiorum
suorum mortuus est, superstitibus liberis, et nullo
prius morte praerepto. Fratres autem pro filiis appellari,
Jacob quoque ad Laban demonstrat, dicens: Quod est peccatum meum, quia persecutus es

post me: et quia scrutatus es omnia vasa mea? Quid
invenisti de universis vasis domus tuae? Ponatur coram
fratribus meis et fratribus tuis: et dijudicent inter nos [(Ibid. 35)]
.
Nec enim possumus credere, ut Scriptura
commemoret, quod Jacob, exceptis liberis, secum
fratres aliquos habuerit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.