PL 23, col. 1307
De Deo et nominibus ejus (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Mign · De benedictionibus Jacob patriarchae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis))
fortis est, et sufficiens ad omnia perpetranda. Secundum
nomen, ELOIM. Tertium, ELOE. Quod utrumque
in Latinum Deus dicitur. Est autem in Latinum
ex Graeca appellatione translatum, nam Deus Graece
Theos, febos [ Lege φόβος] dicitur, id est, timor.
Unde tractum est Deus, quod eum colentibus sit timor.
Deus autem proprie nomen est Trinitatis pertinens
ad Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum.
Ad quam Trinitatem etiam reliqua, quae in Domino
intra sunt posita vocabula referunt.
Quartum nomen dicitur, SABAOTH, quod vertitur
in Latinum, exercituum. Sunt enim in hujusmodi ordinatione
virtutes multae, ut Angeli, Archangeli,
Principatus, et Potestates: cunctique coelestis militiae
ordines, quorum tamen ille Dominus est: omnes
enim sub ipso sunt, ejusque dominatui subjacent.
Quintum, ELYON, quod interpretatur excelsus, quia
super coelos est, sicut scriptum est de eo: Excelsus
Dominus supra coelos gloria ejus. Excelsus autem dicitur,
pro valde celsus, sicut eximius, quasi valde
eminens.
Sextum, EHEIE, id est, qui est: Deus enim solus
quia aeternus est, hoc est, quia exordium non habet,
essentium nomen vere tenet. Hoc enim nomen ad
sanctum Moysen per Angelum est delatum, quaerenti
enim, quod est nomen ejus, qui eum pergere praecipiebat
ad populum ex Aegypto liberandum, respondit: Ego sum qui sum:
et, Dices filiis Israel: Qui est
Quid intelligendum est de benedictionibus, quibus
Jacob patriarcha benedixit filios suos: an historice vel
allegorice intelligendae sint, dum dicit, Congregamini,
filii Jacob, ut annuntiem vobis quae ventura sunt in novissimis
diebus [(Gen. XLIV, 2)]
; et si videtur ex his verbis
magis allegoriam sonare quam historiam? Utrumque
vero, et historiam et allegoriam: historiam de divisione