PL 23, col. 1308

De Deo et nominibus ejus (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Mign · De benedictionibus Jacob patriarchae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis))

misit me ad vos, tamquam in ejus comparationem
qui vere est, quia incommutabilis est, ea quae commutabilia
facta sunt, quasi non sint: quod enim dicitur,
fuit, non est; et quod dicitur, erit, nondum
est. Deus autem esse tantum novit, fuisse, futurum
esse non novit. Solus autem Pater cum Filio et
Spiritu sancto veraciter est, cujus essentiae comparatum
esse nostrum, non esse est. Unde et in colloquio
dicimus, vivit Deus, quia essentia vita vivit,
quam mors non habet.
Septimum, ADONAI, quod generaliter interpretatur Dominus,
quod dominetur creaturae cunctae, vel
quod creatura omnis dominatui ejus deserviat. Dominus
ergo dicitur et Deus, vel quod dominetur omnibus,
vel quod timeatur a cunctis.
Octavum, IA, quod in Deum tantum ponitur, quod
etiam alleluia in novissima syllaba sonat.
Nonum, TETRA GRAMMATON, hoc est, quatuor litterarum,
quod proprie apud Hebraeos in Deo ponitur,
id est duabus IA, quae duplicata ineffabile illud et
gloriosum Dei nomen efficiunt: dicitur autem ineffabilis,
non quia dici non potest, sed quia finiri
sensu et intellectu humano nullatenus potest, ideo
nihil de eo digne dici potest, quia ineffabilis est.
Decimum, SADDAI, id est, omnipotens vocatur; vocatur
autem omnipotens, quia omnia potest, sed faciendo
quod vult, non patiendo quod non vult.

terrae repromissionis, quae divisione dividendae
erant nepotibus eorum: et allegoriam de Christo et
de Ecclesia in novissimis temporibus futura. Sed
prius historiae fundamenta ponenda sunt, ut aptius
allegoriae culmen priori structurae superponatur.
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium
doloris mei: prior in donis, major imperio.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.