PL 23, col. 1312
De benedictionibus Jacob patriarchae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis))
sunt eloquia Dei [(Rom. III, 2)] , et legislatio, et
Testamentum, sive promissio. Iste major imperio;
utique pro magnitudine virium quia copiosius caeteris
in hoc saeculo populus idem regnavit. Effusus est
autem sicut aqua, peccando in Christum, quae vasculo
non tenetur: voluptatis effusus est impetu, et
idcirco addidit, Ultra non crescat; quia populus ipse
postquam in universo orbe dispersus est, valde imminutus
est. Sed quare talia meruit, ita subjecit: Quia ascendisti cubile patris tui.
Primogenitae autem
plebis audaciam praedicat, quae ascendit cubile patris
sui, et maculavit stratum ejus, quando corpus
Dominicum, in quo plenitudo divinitatis requiescebat [(Coloss. II, 9)] ,
raptum in cruce suspendit, et
ferro commaculavit. Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis
bellantia [(Gen. XLIX, 5)]
. Per Simeon et Levi
Scribae et Pharisaei et sacerdotes Judaici populi intelliguntur.
De Simeone enim Scribae erant Judaeorum,
de tribu vero Levi principes sacerdotum, qui
consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent.
De quo consilio dicit: In consilium eorum
ne veniat anima mea. Horrebat enim tanta scelera,
quae novissimis temporibus facturi erant Judaei. Quia in furore suo occiderunt virum,
id est, Christum,
de quo dicitur: Ecce vir oriens nomen ejus [(Zach. VI,
12)]
. Et alibi: Femina circumdabit virum [(Jerem. XXXI,
22)]
. Suffoderunt murum, id est, illum spiritalem
fortissimum murum, qui custodit Israel, lancea confoderunt. Maledictus furor eorum, quia pertinax:
utique quando furore accensi et ira, obtulerunt
Christum Pontio Pilato dicentes: Crucifige, crucifige [(Joan. XIX, 6)] .
Et indignatio eorum, quia dura: dum
Barrabam latronem peterent, et principem vitae crucifigendum
postularent [(Matth. XXVII, 21)] . Dividam
eos in Jacob, et dispergam illos in Israel: quia nonnulli
ex ipsis crediderunt, quidam in infidelitate
permanserunt. Dicuntur enim divisi ii, qui ab eis
separantur, et veniunt ad fidem: dispersi autem,
quorum patria temploque subverso, per orbem terrae
incredulum genus spargitur. Juda, te laudabunt fratres
tui [(Gen. XLIX, 8)]
. Per hunc Judam verus confessor
exprimitur Christus, qui ex ejus tribu secundum
carnem est genitus. Ipsum laudabunt fratres
sui, Apostoli scilicet, et omnes cohaeredes ejus, qui
per adoptionem Patris, filii Dei effecti sunt, et Christi
fratres per gratiam, quorum ipse est Dominus per
naturam. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum.
Eisdem enim manibus atque eodem crucis tropaeo
et suos texit, et inimicos et adversarias potestates
curvavit. Juxta quod et Pater promittit ei dicens: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum
[(Ps. CIX, 1)]
. Adorabunt te
filii patris tui: quando multi ex filiis Jacob adorant
eum, per electionem gratiae salvi facti. Catulus leonis
Juda. Quando nascendo factus est parvulus, sicut
scriptum est: Parvulus natus est nobis [(Rom. XI, 5)]
. Ad praedam, fili mi, ascendisti
[(Isai. IX, 6)]
: id est,