PL 23, col. 1313

De benedictionibus Jacob patriarchae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis))

ascendens in crucem, captivos populos redemisti;
et quos ille contrarius invaserat, tu moriens eripuisti:
denique rediens ab inferis, ascendisti in altum, captivam
duxisti captivitatem. Requiescens accubuisti ut
leo [(Psal. LXVII, 19)]
. Manifestissime Christus in passione
accubuit, quando inclinato capite tradidit spiritum [(Joan. XIX, 30)] :
et quando in sepulcro securus,
velut quodam corporis somno quievit. Sed quare ut
leo, et velut catulus leonis? In somno enim suo leo
fuit, quando non necessitate, sed potestate hoc ipsum
complevit, sicut ipse dicit: Nemo tollit a me
animam meam, sed ego pono eam. Quod vero addit, et ut catulus leonis:
inde enim mortuus unde natus.
Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum
mortis acerbitatem non timuit, sed et in ipsa morte

mortis imperium vicit. Quod autem dicit, Quis suscitabit
eum? Quia nullus nisi ipse, juxta quod ipse ait: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud
[(Joan.
II, 19)]
. Non deficiet dux de Juda, et reliqua. Hoc
manifestissime ad Judam refertur. Diu enim fuit ex
semine illius intemerata apud Judaeos successio regni,
donec Christus nasceretur, sicut supra diximus. Alligans ad vineam pullum suum.
Pullus suus populus
est ex gentibus, cui adhuc numquam fuerat Legis
onus impositum. Hunc copulavit ad vineam, ad Apostolos
scilicet, qui ex Judaeis sunt. Nam vinea Domini
Sabaoth domus Israel est [(Isa. V, 7)] . Et ad vitem
asinam suam. Ipse dicit, Ego sum vitis vera [(Joan. XV,
1)]
. Ad hanc ergo vitem alligat asinam suam, Synagogam
tardigradam scilicet, et gravi Legis pondere depressam.
Lavit in vino stolam suam
[(Matth. XXVI, 28)]
,
sive carnem suam in sanguine passionis, sive sanctam
Ecclesiam illo vino, quod pro multis effundetur
in remissionem peccatorum. Et in sanguine uvae pallium
suum. Pallium gentes sunt, quas corpori suo
junxit, sicut scribitur, Vivo ego, dicit Dominus, nisi
hos omnes induam sicut vestimentum. Pulchriores oculi
ejus vino [(Gen. XLIX, 12)]
. Oculi Christi Apostoli sunt
et Evangelistae, qui lumen scientiae Ecclesiae praestant:
quorum praecepta austeritatem vini priscae
Legis superant, quia longe leviora sunt. Et dentes
ejus lacte candidiores. Dentes praeceptores sunt sancti,
qui praecidunt ab erroribus homines, et eos quasi
comedendo in Christi corpus transmittunt. Candidiores
autem effecti sunt doctores Ecclesiae lacte veteris

Legis. Zabulon habitavit in littore maris, et in
statione navium [(Gen. XLIX, 13)]
. Zabulon interpretatur habitaculum fortitudinis,
et Ecclesiam significat. Haec
in littore maris habitat et in statione navium, ut credentibus
sit refugium, et periclitantibus demonstret
fidei portum. Haec contra omnes turbines saeculi inconcussa
firmitate solida spectat naufragium Judaeorum,
et haereticorum procellas, qui circumferuntur
omni vento doctrinae, quorum etsi tunditur fluctibus,
non tamen frangitur. Pertendit autem usque ad Sidonem,
hoc est, usque ad gentes. Legitur etiam in
Evangelio inde assumptos esse Apostolos aliquos, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.