PL 23, col. 1316

De benedictionibus Jacob patriarchae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis))

Salutare tuum exspectabo, Domine:
id est, non
sicut infideles Antichristum, sed eum qui in redemptionem
nostram venturus est, verum credo fideliter
Christum. Amen.
DE BENEDICTIONIBUS JACOB PATRIARCHAE. ALIUD EXEMPLAR.

res non mediocri dolore eum stimulasse credenda
est. Bene autem dicitur principium doloris iste, quia
et reliqui fratres accusati sunt a beato Joseph apud
patrem crimine pessimo. Quod autem ait, prior in
donis, ad primogenita pertinet quae illi tamquam primogenito
debebantur: quod vero subjungit, major
imperio, aperte declaratur ad eum pertinuisse, ut de
ejus semine reges reliquorum fratrum crearentur.
Quod vero ait, effusus es sicut aqua, hunc habet sensum:
Sicut aqua quae vase non cohibetur, quaquaversum
fluit, et ubi declivior locus humiliorem se
praebuerit, toto impetu decidit: ita tu nulla mensura
conjugali libidinem cohibuisti: sed quo te impetus
voluptatis allexit [ Al. allexerunt], eo sentinam tuae
concupiscentiae diffudisti. Cum vero subjungit, non
crescas, prohibet eum ulterius a tali et simili turpitudine.

Unde et Dominus ad Cain [ Cod. eum] peccasti
tu, quiesce. Quo autem ista tendant, subjuncta
verba testantur: quia ascendisti cubile patris tui, et
maculasti stratum ejus. Manifeste enim his verbis
incesti crimen, quod ille in Balam concubinam patris
sui commiserat, exaggeratur: quod ne cui forsan
violentum videatur eo quod superius praemissum
est [ Al. praemissum sit].
Annuntiabo vobis quae ventura sunt in novissimis
diebus: audiat quid liber Paralipomenon de hac re
dicat: Filii quoque Ruben, iste primogenitus Israel:
ipse quippe fuit primogenitus ejus; sed cum violasset
torum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis
Joseph, filiis Israel, et non est reputatus in primogenitum:

typice autem Ruben iste primogenitus populum
designat Judaicum, qui primogenitus fuit Dei,
juxta quod de illo Dominus ad Moysen ait: Filius
primogenitus meus Israel est. Et beatus Jeremias, Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus:
Qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.