PL 23, col. 1317

De benedictionibus Jacob patriarchae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis))

fortitudo illius fuit, quando [ Forte quondam] in Patriarchis
et Prophetis et caeteris quibusque fortissimis
viris contra idololatriam, et vitiorum omnium impuram
catervam fortiter dimicavit, qui tamen principium
doloris ejus praeexstitit, quando adveniente
Salvatore in incredulitate permanens, doctrinam
illius suscipere mente tumida recusavit. Unde Dominus
videns civitatem Jerusalem, flevisse dicitur:
et in Lazari resuscitatione pro ejus populi caecitate
lacrymatus esse perhibetur. Cum autem dicitur, prior in donis:
ostenditur quidem praecessisse eumdem
populum muneribus a Deo collatis, subsecuturam
vero gentium Ecclesiam, quae eisdem et multo
potioribus esset donanda charismatibus. Cum vero
subjungit, major imperio, non mirum si honoretur

eadem gens, quae prima credidit praerogativa [ Al.
progativo] patrum: quando beatus apostolus Paulus
multum per omnem modum amplius esse Judaeo dicat.
Addit interea, effusus es sicut aqua, effrenationem
illius populi mente considerans, qui nequaquam
vase legis ac praeceptorum divinorum coercitus est
mensura, sed abjectis omnium praeceptorum Dei vinculis,
in Salvatoris necem toto conatu locutionis suae
rivos effudit. Nam quod per aquam locutio bona, vel
mala significetur, Scriptura testis est divina, quae in
bono dicit: Aqua profunda verba ex ore viri, itemque
in malo, Qui dimittit aquam caput est jurgiorum.
Quod vero subjungit, Non crescas, ostendit eumdem
populum, sicut et oculis cernimus, inter cunctas gentes
paucissimo numero diminutum: quare autem ista

perpessus sit: subjuncta verba testantur, quia ascendisti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.