PL 23, col. 1318

De benedictionibus Jacob patriarchae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis))

cubile patris tui, et maculasti stratum ejus:
per cubile patris tui, carnem Salvatoris insinuans:
nec mirum cubile patris ejus, gentes et corpus Dominicum
intelligi: quia ab eo idem populus creatus
est. Nam scriptum de eo Omnia per ipsum facta sunt;
per stratum vero idem corpus intelligitur: quod quasi
a Judaeis maculatum est, quando eorum acclamatione
Dominus in cruce suspensus, et lancea transverberatus
atque cruore proprio est perfusus.
SECUNDUS PATRIARCHA, SIMEON.
Simeon et Levi vasa iniquitatis bellantia. Patet
litterae sensus, quia hi duo fratres ob ulciscendum
stuprum sororis, subornata pace et fictis amicitiis
deceperunt Sychem et Emor patrem illius, quos vasa

iniquitatis bellantia nominat, quia iniquum valde fuit
amicitiam praetendisse, et eam postea prodidisse. In
concilio eorum ne veniat anima mea, videlicet exsecrans
omnem simulatam pacem. Unde et beatus David
talibus quibusque fictis imprecatur, qui loquuntur
pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus
eorum. Da illis secundum opera ipsorum. Quod vero
subjungit, et in coetu illorum non sit gloria mea nolebat
utique tali victoria et potius caede gloriari, in
qua non virtus bellatoris poterat laudari, sed potius
falsitas deceptoris coargui. Quia in furore suo occiderunt
virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
Per virum Sychem intelligi debet, et per eum omnes
qui ejus causa perempti sunt. Suffossio autem muri
non quidem in libro Geneseos legitur ibidem fuisse

patrata.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.