PL 23, col. 164

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

hunc esse morem, ut baptizatis postea manus imponantur,
et ita invocetur Spiritus sanctus? Exigis ubi
scriptum sit? In actibus Apostolorum. Etiam si Scripturae
auctoritas non subesset, totius orbis in hanc
partem consensus instar praecepti obtineret. Nam et
multa alia quae per traditionem in Ecclesiis observantur,
auctoritatem sibi scriptae legis usurpaverunt,
velut in lavacro ter caput mergitare, deinde egressos,
lactis et mellis praegustare concordiam ad infantiae
significationem, die Dominico, et omni Pentecoste;
nec de geniculis adorare, et jejunium solvere, multaque
alia scripta non sunt, quae rationabilis sibi observatio
vindicavit. 181 Ex quo animadvertis nos
Ecclesiae consuetudinem sequi, licet ante advocationem
Spiritus constet aliquem baptizatum.

9.
Episcopus ad impositionem manus accurrit. Arianorum
blasphemiae. Impositio manuum, quare episcopo
reservata? Jus baptizandi ab episcopo.--O. Non quidem
abnuo hanc esse Ecclesiarum consuetudinem,
ut ad eos qui longe a majoribus urbibus per
presbyteros et diaconos baptizati sunt, episcopus ad
invocationem sancti Spiritus manum impositurus
excurrat. Sed quale est, ut leges Ecclesiae ad haeresim
transferas, et virginis tuae integritatem, per
meretricum lupanaria patiaris? Episcopus si
imponit manum, his imponit qui in recta fide
baptizati sunt, qui in Patre et Filio et Spiritu
sancto tres personas, unam substantiam crediderunt.
Arianus vero cum aliud nihil crediderit
(claudite, quaeso, aures qui audituri estis, ne tantae

impietatis vocibus polluamini) nisi in Patre solo
vero Deo, et in Jesu Christo Salvatore creatura, et
in Spiritu sancto utriusque servo, quomodo Spiritum
sanctum ab Ecclesia recipiet, qui necdum remissionem
peccatorum consecutus est? Spiritus
quippe sanctus, nisi mundam sedem non incolit:
nec habitator ejus templi efficitur, quod antistitem
non habet, veram fidem. Quod si hoc loco quaeris,
quare in Ecclesia baptizatus, nisi per manus episcopi,
non accipiat Spiritum sanctum, quem nos asserimus
in vero baptismate tribui, disce hanc observationem
ex ea auctoritate descendere, quod post
ascensum Domini Spiritus sanctus ad apostolos
descendit. Et multis in locis idem factitatum reperimus,
ad honorem potius sacerdotii quam ad legem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.